Talált 3231 Eredmények: Ram
Cum constituissent autem illi diem, venerunt ad eum in hospitium plurimi, quibus exponebat testificans regnum Dei, suadensque eis de Jesu ex lege Moysi et prophetis a mane usque ad vesperam. (Actus Apostolorum 28, 23)
id est, simul consolari in vobis per eam quæ invicem est, fidem vestram atque meam. (Epistula ad Romanos 1, 12)
Propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiæ: nam feminæ eorum immutaverunt naturalem usum in eum usum qui est contra naturam. (Epistula ad Romanos 1, 26)
Secundum autem duritiam tuam, et impœnitens cor, thesaurizas tibi iram in die iræ, et revelationis justi judicii Dei, (Epistula ad Romanos 2, 5)
et judicabit id quod ex natura est præputium, legem consummans, te, qui per litteram et circumcisionem prævaricator legis es? (Epistula ad Romanos 2, 27)
Si autem iniquitas nostra justitiam Dei commendat, quid dicemus? Numquid iniquus est Deus, qui infert iram? (Epistula ad Romanos 3, 5)
quia ex operibus legis non justificabitur omnis caro coram illo. Per legem enim cognitio peccati. (Epistula ad Romanos 3, 20)
Arbitramur enim justificari hominem per fidem sine operibus legis. (Epistula ad Romanos 3, 28)
Lex enim iram operatur. Ubi enim non est lex, nec prævaricatio. (Epistula ad Romanos 4, 15)
qui traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram. (Epistula ad Romanos 4, 25)
Existimo enim quod non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quæ revelabitur in nobis. (Epistula ad Romanos 8, 18)
Si autem quod non videmus, speramus: per patientiam exspectamus. (Epistula ad Romanos 8, 25)