Talált 3231 Eredmények: Ram
quoniam facile est coram Deo in die obitus retribuere unicuique secundum vias suas. (Liber Ecclesiasticus 11, 28)
Non credas inimico tuo in æternum: sicut enim æramentum æruginat nequitia illius: (Liber Ecclesiasticus 12, 10)
Non statuas illum penes te, nec sedeat ad dexteram tuam, ne forte conversus in locum tuum, inquirat cathedram tuam, et in novissimo agnosces verba mea, et in sermonibus meis stimuleris. (Liber Ecclesiasticus 12, 12)
Statuet filios suos sub tegmine illius, et sub ramis ejus morabitur. (Liber Ecclesiasticus 14, 26)
Omne execramentum erroris odit Dominus, et non erit amabile timentibus eum. (Liber Ecclesiasticus 15, 13)
Oculi Domini ad timentes eum, et ipse agnoscit omnem operam hominis. (Liber Ecclesiasticus 15, 20)
Misericordia enim et ira est cum illo: potens exoratio, et effundens iram. (Liber Ecclesiasticus 16, 12)
Post hæc Deus in terram respexit, et implevit illam bonis suis: (Liber Ecclesiasticus 16, 30)
Numerum dierum et tempus dedit illi, et dedit illi potestatem eorum quæ sunt super terram. (Liber Ecclesiasticus 17, 3)
Viæ illorum coram ipso sunt semper: non sunt absconsæ ab oculis ipsius. (Liber Ecclesiasticus 17, 13)
A mane usque ad vesperam immutabitur tempus, et hæc omnia citata in oculis Dei. (Liber Ecclesiasticus 18, 26)
Qui operatur terram suam inaltabit acervum frugum, et qui operatur justitiam, ipse exaltabitur: qui vero placet magnatis effugiet iniquitatem. (Liber Ecclesiasticus 20, 30)