Talált 3231 Eredmények: Ram
Omnis vero Juda stabat coram Domino cum parvulis, et uxoribus, et liberis suis. (Liber II Paralipomenon 20, 13)
Josaphat ergo, et Juda, et omnes habitatores Jerusalem ceciderunt proni in terram coram Domino, et adoraverunt eum. (Liber II Paralipomenon 20, 18)
Et ambulavit in via patris suis Asa, nec declinavit ab ea, faciens quæ placita erant coram Domino. (Liber II Paralipomenon 20, 32)
Dormivit autem Josaphat cum patribus suis, et sepultus est cum eis in civitate David: regnavitque Joram filius ejus pro eo. (Liber II Paralipomenon 21, 1)
Deditque eis pater suus multa munera argenti et auri, et pensitationes, cum civitatibus munitissimis in Juda: regnum autem tradidit Joram, eo quod esset primogenitus. (Liber II Paralipomenon 21, 3)
Surrexit ergo Joram super regnum patris sui: cumque se confirmasset, occidit omnes fratres suos gladio, et quosdam de principibus Israël. (Liber II Paralipomenon 21, 4)
Triginta duorum annorum erat Joram cum regnare cœpisset, et octo annis regnavit in Jerusalem. (Liber II Paralipomenon 21, 5)
Cumque transisset Joram cum principibus suis, et cuncto equitatu qui erat secum, surrexit nocte, et percussit Edom, qui se circumdederat, et omnes duces equitatus ejus. (Liber II Paralipomenon 21, 9)
Suscitavit ergo Dominus contra Joram spiritum Philisthinorum, et Arabum qui confines sunt Æthiopibus: (Liber II Paralipomenon 21, 16)
et ascenderunt in terram Juda, et vastaverunt eam, diripueruntque cunctam substantiam quæ inventa est in domo regis, insuper et filios ejus, et uxores: nec remansit ei filius, nisi Joachaz, qui minimus natu erat. (Liber II Paralipomenon 21, 17)
Constituerunt autem habitatores Jerusalem Ochoziam filium ejus minimum regem pro eo: omnes enim majores natu, qui ante eum fuerant, interfecerant latrones Arabum qui irruerant in castra: regnavitque Ochozias filius Joram regis Juda. (Liber II Paralipomenon 22, 1)
ambulavitque in consiliis eorum. Et perrexit cum Joram filio Achab rege Israël in bellum contra Hazaël regem Syriæ in Ramoth Galaad: vulneraveruntque Syri Joram. (Liber II Paralipomenon 22, 5)