Talált 892 Eredmények: Rad
Jesus autem dixit illi: Juda, osculo Filium hominis tradis? (Evangelium secundum Lucam 22, 48)
Dimisit autem illis eum qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem, quem petebant: Jesum vero tradidit voluntati eorum. (Evangelium secundum Lucam 23, 25)
Et dixit illi Jesus: Amen dico tibi: hodie mecum eris in paradiso. (Evangelium secundum Lucam 23, 43)
dicens: Quia oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum, et crucifigi, et die tertia resurgere. (Evangelium secundum Lucam 24, 7)
et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotes et principes nostri in damnationem mortis, et crucifixerunt eum: (Evangelium secundum Lucam 24, 20)
Sed sunt quidam ex vobis qui non credunt. Sciebat enim ab initio Jesus qui essent non credentes, et quis traditurus esset eum. (Evangelium secundum Ioannem 6, 65)
Dicebat autem Judam Simonis Iscariotem: hic enim erat traditurus eum, cum esset unus ex duodecim. (Evangelium secundum Ioannem 6, 72)
Dixit ergo unus ex discipulis ejus, Judas Iscariotes, qui erat eum traditurus: (Evangelium secundum Ioannem 12, 4)
Et cœna facta, cum diabolus jam misisset in cor ut traderet eum Judas Simonis Iscariotæ: (Evangelium secundum Ioannem 13, 2)
Sciebat enim quisnam esset qui traderet eum ; propterea dixit: Non estis mundi omnes. (Evangelium secundum Ioannem 13, 11)
Cum hæc dixisset Jesus, turbatus est spiritu: et protestatus est, et dixit: Amen, amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me. (Evangelium secundum Ioannem 13, 21)
Sciebat autem et Judas, qui tradebat eum, locum: quia frequenter Jesus convenerat illuc cum discipulis suis. (Evangelium secundum Ioannem 18, 2)