Talált 176 Eredmények: Quidam
Dicebat autem et ad discipulos suos: Homo quidam erat dives, qui habebat villicum: et hic diffamatus est apud illum quasi dissipasset bona ipsius. (Evangelium secundum Lucam 16, 1)
Homo quidam erat dives, qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide. (Evangelium secundum Lucam 16, 19)
Et erat quidam mendicus, nomine Lazarus, qui jacebat ad januam ejus, ulceribus plenus, (Evangelium secundum Lucam 16, 20)
dicens: Judex quidam erat in quadam civitate, qui Deum non timebat, et hominem non reverebatur. (Evangelium secundum Lucam 18, 2)
Et interrogavit eum quidam princeps, dicens: Magister bone, quid faciens vitam æternam possidebo? (Evangelium secundum Lucam 18, 18)
Factum est autem, cum appropinquaret Jericho, cæcus quidam sedebat secus viam, mendicans. (Evangelium secundum Lucam 18, 35)
Dixit ergo: Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum, et reverti. (Evangelium secundum Lucam 19, 12)
Et quidam pharisæorum de turbis dixerunt ad illum: Magister, increpa discipulos tuos. (Evangelium secundum Lucam 19, 39)
Accesserunt autem quidam sadducæorum, qui negant esse resurrectionem, et interrogaverunt eum, (Evangelium secundum Lucam 20, 27)
Respondentes autem quidam scribarum, dixerunt ei: Magister, bene dixisti. (Evangelium secundum Lucam 20, 39)
Et dixit ad eos: Ecce introëuntibus vobis in civitatem occurret vobis homo quidam amphoram aquæ portans: sequimini eum in domum, in quam intrat, (Evangelium secundum Lucam 22, 10)
Et intervallo facto quasi horæ unius, alius quidam affirmabat, dicens: Vere et hic cum illo erat: nam et Galilæus est. (Evangelium secundum Lucam 22, 59)