Talált 761 Eredmények: Quid
Quis est Omnipotens, ut serviamus ei? et quid nobis prodest si oraverimus illum? (Liber Iob 21, 15)
Quid enim ad eum pertinet de domo sua post se, et si numerus mensium ejus dimidietur? (Liber Iob 21, 21)
Quid prodest Deo, si justus fueris? aut quid ei confers, si immaculata fuerit via tua? (Liber Iob 22, 3)
Et dicis: Quid enim novit Deus? et quasi per caliginem judicat. (Liber Iob 22, 13)
ut sciam verba quæ mihi respondeat, et intelligam quid loquatur mihi. (Liber Iob 23, 5)
Si ad sinistram, quid agam? non apprehendam eum ; si me vertam ad dexteram, non videbo illum. (Liber Iob 23, 9)
Ecce vos omnes nostis: et quid sine causa vana loquimini? (Liber Iob 27, 12)
quid enim faciam cum surrexerit ad judicandum Deus? et cum quæsierit, quid respondebo illi? (Liber Iob 31, 14)
Judicium eligamus nobis, et inter nos videamus quid sit melius. (Liber Iob 34, 4)
Numquid a te Deus expetit eam, quia displicuit tibi? tu enim cœpisti loqui, et non ego: quod si quid nosti melius, loquere. (Liber Iob 34, 33)
Dixisti enim: Non tibi placet quod rectum est: vel quid tibi proderit, si ego peccavero? (Liber Iob 35, 3)
Si peccaveris, quid ei nocebis? et si multiplicatæ fuerint iniquitates tuæ, quid facies contra eum? (Liber Iob 35, 6)
