Talált 2426 Eredmények: Quia
Hic venit ad Jesum nocte, et dixit ei: Rabbi, scimus quia a Deo venisti magister, nemo enim potest hæc signa facere, quæ tu facis, nisi fuerit Deus cum eo. (Evangelium secundum Ioannem 3, 2)
Non mireris quia dixi tibi: oportet vos nasci denuo. (Evangelium secundum Ioannem 3, 7)
Amen, amen dico tibi, quia quod scimus loquimur, et quod vidimus testamur, et testimonium nostrum non accipitis. (Evangelium secundum Ioannem 3, 11)
Qui credit in eum, non judicatur ; qui autem non credit, jam judicatus est: quia non credit in nomine unigeniti Filii Dei. (Evangelium secundum Ioannem 3, 18)
Hoc est autem judicium: quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem: erant enim eorum mala opera. (Evangelium secundum Ioannem 3, 19)
qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur opera ejus, quia in Deo sunt facta. (Evangelium secundum Ioannem 3, 21)
Erat autem et Joannes baptizans, in Ænnon, juxta Salim: quia aquæ multæ erant illic, et veniebant et baptizabantur. (Evangelium secundum Ioannem 3, 23)
Ipsi vos mihi testimonium perhibetis, quod dixerim: Non sum ego Christus: sed quia missus sum ante illum. (Evangelium secundum Ioannem 3, 28)
Qui accepit ejus testimonium signavit, quia Deus verax est. (Evangelium secundum Ioannem 3, 33)
Ut ergo cognovit Jesus quia audierunt pharisæi quod Jesus plures discipulos facit, et baptizat, quam Joannes (Evangelium secundum Ioannem 4, 1)
Respondit mulier, et dixit: Non habeo virum. Dicit ei Jesus: Bene dixisti, quia non habeo virum ; (Evangelium secundum Ioannem 4, 17)
Dicit ei mulier: Domine, video quia propheta es tu. (Evangelium secundum Ioannem 4, 19)