Talált 2426 Eredmények: Quia
Putatis quia pacem veni dare in terram? non, dico vobis, sed separationem: (Evangelium secundum Lucam 12, 51)
Et cum austrum flantem, dicitis: Quia æstus erit: et fit. (Evangelium secundum Lucam 12, 55)
Et respondens dixit illis: Putatis quod hi Galilæi præ omnibus Galilæis peccatores fuerint, quia talia passi sunt? (Evangelium secundum Lucam 13, 2)
Sicut illi decem et octo, supra quos cecidit turris in Siloë, et occidit eos: putatis quia et ipsi debitores fuerint præter omnes homines habitantes in Jerusalem? (Evangelium secundum Lucam 13, 4)
Respondens autem archisynagogus, indignans quia sabbato curasset Jesus, dicebat turbæ: Sex dies sunt in quibus oportet operari: in his ergo venite, et curamini, et non in die sabbati. (Evangelium secundum Lucam 13, 14)
Contendite intrare per angustam portam: quia multi, dico vobis, quærent intrare, et non poterunt. (Evangelium secundum Lucam 13, 24)
In ipsa die accesserunt quidam pharisæorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. (Evangelium secundum Lucam 13, 31)
Verumtamen oportet me hodie et cras et sequenti die ambulare: quia non capit prophetam perire extra Jerusalem. (Evangelium secundum Lucam 13, 33)
Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta. Dico autem vobis, quia non videbitis me donec veniat cum dicetis: Benedictus qui venit in nomine Domini. (Evangelium secundum Lucam 13, 35)
quia omnis, qui se exaltat, humiliabitur: et qui se humiliat, exaltabitur. (Evangelium secundum Lucam 14, 11)
et beatus eris, quia non habent retribuere tibi: retribuetur enim tibi in resurrectione justorum. (Evangelium secundum Lucam 14, 14)
Et misit servum suum hora cœnæ dicere invitatis ut venirent, quia jam parata sunt omnia. (Evangelium secundum Lucam 14, 17)