Mosaico decorativo

Talált 2426 Eredmények: Quia

  • At illi cum venissent ad Jesum, rogabant eum sollicite, dicentes ei: Quia dignus est ut hoc illi præstes: (Evangelium secundum Lucam 7, 4)

  • Accepit autem omnes timor: et magnificabant Deum, dicentes: Quia propheta magnus surrexit in nobis: et quia Deus visitavit plebem suam. (Evangelium secundum Lucam 7, 16)

  • Et respondens, dixit illis: Euntes renuntiate Joanni quæ audistis et vidistis: quia cæci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur: (Evangelium secundum Lucam 7, 22)

  • Videns autem pharisæus, qui vocaverat eum, ait intra se dicens: Hic si esset propheta, sciret utique quæ et qualis est mulier, quæ tangit eum: quia peccatrix est. (Evangelium secundum Lucam 7, 39)

  • Respondens Simon dixit: Æstimo quia is cui plus donavit. At ille dixit ei: Recte judicasti. (Evangelium secundum Lucam 7, 43)

  • Et aliud cecidit supra petram: et natum aruit, quia non habebat humorem. (Evangelium secundum Lucam 8, 6)

  • Dixit autem illis: Ubi est fides vestra? Qui timentes, mirati sunt ad invicem, dicentes: Quis putas hic est, quia et ventis, et mari imperat, et obediunt ei? (Evangelium secundum Lucam 8, 25)

  • Interrogavit autem illum Jesus, dicens: Quod tibi nomen est? At ille dixit: Legio: quia intraverant dæmonia multa in eum. (Evangelium secundum Lucam 8, 30)

  • et rogaverunt illum omnis multitudo regionis Gerasenorum ut discederet ab ipsis: quia magno timore tenebantur. Ipse autem ascendens navim, reversus est. (Evangelium secundum Lucam 8, 37)

  • quia unica filia erat ei fere annorum duodecim, et hæc moriebatur. Et contigit, dum iret, a turba comprimebatur. (Evangelium secundum Lucam 8, 42)

  • Videns autem mulier, quia non latuit, tremens venit, et procidit ante pedes ejus: et ob quam causam tetigerit eum, indicavit coram omni populo: et quemadmodum confestim sanata sit. (Evangelium secundum Lucam 8, 47)

  • Adhuc illo loquente, venit quidam ad principem synagogæ, dicens ei: Quia mortua est filia tua, noli vexare illum. (Evangelium secundum Lucam 8, 49)


"A caridade é o metro com o qual o Senhor nos julgará." São Padre Pio de Pietrelcina