Talált 608 Eredmények: Purificacionis Post Partum
Et dereliquit post se de semine suo, gentis stultitiam, (Liber Ecclesiasticus 47, 27)
qui ungis reges ad pœnitentiam, et prophetas facis successores post te: (Liber Ecclesiasticus 48, 8)
Nam nos vita vivimus tantum: post mortem autem non erit tale nomen nostrum. (Liber Ecclesiasticus 48, 12)
et ossa ipsius visitata sunt, et post mortem prophetaverunt. (Liber Ecclesiasticus 49, 18)
Et restituam judices tuos ut fuerunt prius, et consiliarios tuos sicut antiquitus ; post hæc vocaberis civitas justi, urbs fidelis. (Liber Isaiae 1, 26)
qui mittit in mare legatos, et in vasis papyri super aquas. Ite, angeli veloces, ad gentem convulsam et dilaceratam ; ad populum terribilem, post quem non est alius ; ad gentem exspectantem et conculcatam, cujus diripuerunt flumina terram ejus. (Liber Isaiae 18, 2)
In tempore illo deferetur munus Domino exercituum a populo divulso et dilacerato, a populo terribili, post quem non fuit alius ; a gente exspectante, exspectante et conculcata, cujus diripuerunt flumina terram ejus ; ad locum nominis Domini exercituum, montem Sion. (Liber Isaiae 18, 7)
Et erit in die illa: in oblivione eris, o Tyre ! septuaginta annis, sicut dies regis unius ; post septuaginta autem annos erit Tyro quasi canticum meretricis: (Liber Isaiae 23, 15)
Et erit post septuaginta annos: visitabit Dominus Tyrum, et reducet eam ad mercedes suas, et rursum fornicabitur cum universis regnis terræ super faciem terræ ; (Liber Isaiae 23, 17)
et congregabuntur in congregatione unius fascis in lacum, et claudentur ibi in carcere, et post multos dies visitabuntur. (Liber Isaiae 24, 22)
Sicut quæ concipit, cum appropinquaverit ad partum, dolens clamat in doloribus suis, sic facti sumus a facie tua, Domine. (Liber Isaiae 26, 17)
Et aures tuæ audient verbum post tergum monentis: Hæc est via ; ambulate in ea, et non declinetis neque ad dexteram, neque ad sinistram. (Liber Isaiae 30, 21)