Talált 4831 Eredmények: Pro
Et Judas Iscariotes, unus de duodecim, abiit ad summos sacerdotes, ut proderet eum illis. (Evangelium secundum Marcum 14, 10)
Qui audientes gavisi sunt: et promiserunt ei pecuniam se daturos. Et quærebat quomodo illum opportune traderet. (Evangelium secundum Marcum 14, 11)
Et ait illis: Hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur. (Evangelium secundum Marcum 14, 24)
Et cum processisset paululum, procidit super terram, et orabat ut, si fieri posset, transiret ab eo hora. (Evangelium secundum Marcum 14, 35)
vigilate et orate, ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro vero infirma. (Evangelium secundum Marcum 14, 38)
Surgite, eamus: ecce qui me tradet, prope est. (Evangelium secundum Marcum 14, 42)
At ille rejecta sindone, nudus profugit ab eis. (Evangelium secundum Marcum 14, 52)
Et cœperunt quidam conspuere eum, et velare faciem ejus, et colaphis eum cædere, et dicere ei: Prophetiza: et ministri alapis eum cædebant. (Evangelium secundum Marcum 14, 65)
Novissime recumbentibus illis undecim apparuit: et exprobravit incredulitatem eorum et duritiam cordis: quia iis, qui viderant eum resurrexisse, non crediderunt. (Evangelium secundum Marcum 16, 14)
Illi autem profecti prædicaverunt ubique, Domino cooperante, et sermonem confirmante, sequentibus signis. (Evangelium secundum Marcum 16, 20)
Et non erat illis filius, eo quod esset Elisabeth sterilis, et ambo processissent in diebus suis. (Evangelium secundum Lucam 1, 7)
Et dixit Zacharias ad angelum: Unde hoc sciam? ego enim sum senex, et uxor mea processit in diebus suis. (Evangelium secundum Lucam 1, 18)