Talált 4831 Eredmények: Pro
Morientes non vivant, gigantes non resurgant: propterea visitasti et contrivisti eos, et perdidisti omnem memoriam eorum. (Liber Isaiae 26, 14)
Sicut quæ concipit, cum appropinquaverit ad partum, dolens clamat in doloribus suis, sic facti sumus a facie tua, Domine. (Liber Isaiae 26, 17)
Ego Dominus qui servo eam ; repente propinabo ei. Ne forte visitetur contra eam, nocte et die servo eam. (Liber Isaiae 27, 3)
In siccitate messes illius conterentur. Mulieres venientes, et docentes eam ; non est enim populus sapiens: propterea non miserebitur ejus qui fecit eum, et qui formavit eum non parcet ei. (Liber Isaiae 27, 11)
Verum hi quoque præ vino nescierunt, et præ ebrietate erraverunt ; sacerdos et propheta nescierunt præ ebrietate ; absorpti sunt a vino, erraverunt in ebrietate, nescierunt videntem, ignoraverunt judicium. (Liber Isaiae 28, 7)
Propter hoc audite verbum Domini, viri illusores, qui dominamini super populum meum, qui est in Jerusalem. (Liber Isaiae 28, 14)
Dixistis enim: Percussimus fœdus cum morte, et cum inferno fecimus pactum: flagellum inundans cum transierit, non veniet super nos quia posuimus mendacium spem nostram, et mendacio protecti sumus. (Liber Isaiae 28, 15)
Idcirco hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego mittam in fundamentis Sion lapidem, lapidem probatum, angularem, pretiosum, in fundamento fundatum ; qui crediderit, non festinet. (Liber Isaiae 28, 16)
Et ponam in pondere judicium, et justitiam in mensura ; et subvertet grando spem mendacii, et protectionem aquæ inundabunt. (Liber Isaiae 28, 17)
Numquid tota die arabit arans ut serat? proscindet et sarriet humum suam? (Liber Isaiae 28, 24)
Quoniam miscuit vobis Dominus spiritum soporis ; claudet oculos vestros: prophetas et principes vestros, qui vident visiones, operiet. (Liber Isaiae 29, 10)
Et dixit Dominus: Eo quod appropinquat populus iste ore suo, et labiis suis glorificat me, cor autem ejus longe est a me, et timuerunt me mandato hominum et doctrinis, (Liber Isaiae 29, 13)