Talált 4831 Eredmények: Pro
In judicando esto pupillis misericors ut pater, et pro viro matri illorum: (Liber Ecclesiasticus 4, 10)
Timorem, et metum, et probationem inducet super illum: et cruciabit illum in tribulatione doctrinæ suæ, donec tentet eum in cogitationibus suis, et credat animæ illius. (Liber Ecclesiasticus 4, 19)
Pro anima tua ne confundaris dicere verum: (Liber Ecclesiasticus 4, 24)
Ne reverearis proximum tuum in casu suo, (Liber Ecclesiasticus 4, 27)
Non confundaris confiteri peccata tua, et ne subjicias te omni homini pro peccato. (Liber Ecclesiasticus 4, 31)
Pro justitia agonizare pro anima tua, et usque ad mortem certa pro justitia: et Deus expugnabit pro te inimicos tuos. (Liber Ecclesiasticus 4, 33)
Noli attendere ad possessiones iniquas, et ne dixeris: Est mihi sufficiens vita: nihil enim proderit in tempore vindictæ et obductionis. (Liber Ecclesiasticus 5, 1)
et ne dixeris: Quomodo potui? aut, Quis me subjiciet propter facta mea? Deus enim vindicans vindicabit. (Liber Ecclesiasticus 5, 3)
De propitiato peccato noli esse sine metu, neque adjicias peccatum super peccatum. (Liber Ecclesiasticus 5, 5)
misericordia enim et ira ab illo cito proximant, et in peccatores respicit ira illius. (Liber Ecclesiasticus 5, 7)
Noli anxius esse in divitiis injustis: non enim proderunt tibi in die obductionis et vindictæ. (Liber Ecclesiasticus 5, 10)
Non ventiles te in omnem ventum, et non eas in omnem viam: sic enim omnis peccator probatur in duplici lingua. (Liber Ecclesiasticus 5, 11)