Talált 4831 Eredmények: Pro
et dixit exercitui suo: Pugnate hodie pro fratribus vestris. (Liber I Maccabaeorum 5, 32)
Et ait Timotheus principibus exercitus sui: Cum appropinquaverit Judas, et exercitus ejus, ad torrentem aquæ: si transierit ad nos prior, non poterimus sustinere eum, quia potens poterit adversum nos ; (Liber I Maccabaeorum 5, 40)
Ut autem appropinquavit Judas ad torrentem aquæ, statuit scribas populi secus torrentem, et mandavit eis, dicens: Neminem hominum reliqueritis, sed veniant omnes in prælium. (Liber I Maccabaeorum 5, 42)
Et transfretavit ad illos prior, et omnis populus post eum, et contritæ sunt omnes gentes a facie eorum, et projecerunt arma sua, et fugerunt ad fanum, quod erat in Carnaim. (Liber I Maccabaeorum 5, 43)
Cognovi ergo quia propterea invenerunt me mala ista: et ecce pereo tristitia magna in terra aliena. (Liber I Maccabaeorum 6, 13)
et filii populi nostri propter hoc alienabant se a nobis, et quicumque inveniebantur ex nobis, interficiebantur, et hæreditates nostræ diripiebantur. (Liber I Maccabaeorum 6, 24)
Sed et turres ligneæ super eos firmæ protegentes super singulas bestias: et super eas machinæ: et super singulas viri virtutis triginta duo, qui pugnabant desuper: et Indus magister bestiæ. (Liber I Maccabaeorum 6, 37)
Et appropiavit Judas et exercitus ejus in prælium, et ceciderunt de exercitu regis sexcenti viri. (Liber I Maccabaeorum 6, 42)
et constituamus illis ut ambulent in legitimis suis sicut prius: propter legitima enim ipsorum, quæ despeximus, irati sunt, et fecerunt omnia hæc. (Liber I Maccabaeorum 6, 59)
Et movit Bacchides castra ab Jerusalem, et applicuit in Bethzecha: et misit, et comprehendit multos ex eis qui a se effugerant: et quosdam de populo mactavit, et in puteum magnum projecit. (Liber I Maccabaeorum 7, 19)
et satis agebat Alcimus pro principatu sacerdotii sui: (Liber I Maccabaeorum 7, 21)
Et post hæc verba ascendit Nicanor in montem Sion: et exierunt de sacerdotibus populi salutare eum in pace, et demonstrare ei holocautomata, quæ offerebantur pro rege. (Liber I Maccabaeorum 7, 33)