Talált 4831 Eredmények: Pro
Porro David erat indutus stola byssina, et universi Levitæ qui portabant arcam, cantoresque, et Chonenias princeps prophetiæ inter cantores: David autem etiam indutus erat ephod lineo. (Liber I Paralipomenon 15, 27)
Cumque pervenisset arca fœderis Domini usque ad civitatem David, Michol filia Saul prospiciens per fenestram vidit regem David saltantem atque ludentem, et despexit eum in corde suo. (Liber I Paralipomenon 15, 29)
Non dimisit quemquam calumniari eos, sed increpavit pro eis reges. (Liber I Paralipomenon 16, 21)
Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari. (Liber I Paralipomenon 16, 22)
Cum autem habitaret David in domo sua, dixit ad Nathan prophetam: Ecce ego habito in domo cedrina: arca autem fœderis Domini sub pellibus est. (Liber I Paralipomenon 17, 1)
Domine, propter famulum tuum juxta cor tuum fecisti omnem magnificentiam hanc, et nota esse voluisti universa magnalia. (Liber I Paralipomenon 17, 19)
Accidit autem ut moreretur Naas rex filiorum Ammon, et regnaret filius ejus pro eo. (Liber I Paralipomenon 19, 1)
Confortare, et agamus viriliter pro populo nostro, et pro urbibus Dei nostri: Dominus autem, quod in conspectu suo bonum est, faciet. (Liber I Paralipomenon 19, 13)
Factum est autem post anni circulum, eo tempore quo solent reges ad bella procedere, congregavit Joab exercitum, et robur militiæ, et vastavit terram filiorum Ammon: perrexitque et obsedit Rabba. Porro David manebat in Jerusalem, quando Joab percussit Rabba et destruxit eam. (Liber I Paralipomenon 20, 1)
Levansque David oculos suos, vidit angelum Domini stantem inter cælum et terram, et evaginatum gladium in manu ejus, et versum contra Jerusalem: et ceciderunt tam ipse quam majores natu, vestiti ciliciis, proni in terram. (Liber I Paralipomenon 21, 16)
Igitur cum veniret David ad Ornan, conspexit eum Ornan, et processit ei obviam de area, et adoravit eum pronus in terram. (Liber I Paralipomenon 21, 21)
Dedit ergo David Ornan pro loco siclos auri justissimi ponderis sexcentos. (Liber I Paralipomenon 21, 25)