Talált 1195 Eredmények: Pot
jubens accusatores ejus ad te venire: a quo poteris ipse judicans, de omnibus istis cognoscere, de quibus nos accusamus eum. (Actus Apostolorum 24, 8)
Potes enim cognoscere quia non plus sunt mihi dies quam duodecim, ex quo ascendi adorare in Jerusalem: (Actus Apostolorum 24, 11)
Qui ergo in vobis, ait, potentes sunt, descendentes simul, si quod est in viro crimen, accusent eum. (Actus Apostolorum 25, 5)
Qui cum perductus esset, circumsteterunt eum, qui ab Jerosolyma descenderant Judæi, multas et graves causas objicientes, quas non poterant probare: (Actus Apostolorum 25, 7)
Si enim nocui, aut dignum morte aliquid feci, non recuso mori: si vero nihil est eorum quæ hi accusant me, nemo potest me illis donare. Cæsarem appello. (Actus Apostolorum 25, 11)
quod et feci Jerosolymis, et multos sanctorum ego in carceribus inclusi, a principibus sacerdotum potestate accepta: et cum occiderentur, detuli sententiam. (Actus Apostolorum 26, 10)
In quibus dum irem Damascum cum potestate et permissu principum sacerdotum, (Actus Apostolorum 26, 12)
aperire oculos eorum, ut convertantur a tenebris ad lucem, et de potestate Satanæ ad Deum, ut accipiant remissionem peccatorum, et sortem inter sanctos, per fidem quæ est in me. (Actus Apostolorum 26, 18)
Agrippa autem Festo dixit: Dimitti poterat homo hic, si non appellasset Cæsarem. (Actus Apostolorum 26, 32)
In insulam autem quamdam decurrentes, quæ vocatur Cauda, potuimus vix obtinere scapham. (Actus Apostolorum 27, 16)
dixit Paulus centurioni et militibus: Nisi hi in navi manserint, vos salvi fieri non potestis. (Actus Apostolorum 27, 31)
qui commutaverunt veritatem Dei in mendacium: et coluerunt, et servierunt creaturæ potius quam Creatori, qui est benedictus in sæcula. Amen. (Epistula ad Romanos 1, 25)