Mosaico decorativo

Talált 1195 Eredmények: Pot

  • et roborabitur fortitudo ejus, sed non in viribus suis: et supra quam credi potest, universa vastabit, et prosperabitur, et faciet. Et interficiet robustos, et populum sanctorum (Prophetia Danielis 8, 24)

  • Et quomodo poterit servus domini mei loqui cum domino meo? nihil enim in me remansit virium, sed et halitus meus intercluditur. (Prophetia Danielis 10, 17)

  • Surget vero rex fortis, et dominabitur potestate multa, et faciet quod placuerit ei. (Prophetia Danielis 11, 3)

  • Et cum steterit, conteretur regnum ejus, et dividetur in quatuor ventos cæli: sed non in posteros ejus, neque secundum potentiam illius, qua dominatus est: lacerabitur enim regnum ejus etiam in externos, exceptis his. (Prophetia Danielis 11, 4)

  • Et faciet ut muniat Maozim cum deo alieno, quem cognovit, et multiplicabit gloriam, et dabit eis potestatem in multis, et terram dividet gratuito. (Prophetia Danielis 11, 39)

  • Qui respondens ait ei: Quia non colo idola manufacta, sed viventem Deum, qui creavit cælum, et terram, et habet potestatem omnis carnis. (Prophetia Danielis 14, 4)

  • Occidit ergo illos rex, et tradidit Bel in potestatem Danielis: qui subvertit eum, et templum ejus. (Prophetia Danielis 14, 21)

  • Et dixit rex Danieli: Ecce nunc non potes dicere quia iste non sit deus vivens: adora ergo eum. (Prophetia Danielis 14, 23)

  • Tu autem, rex, da mihi potestatem, et interficiam draconem absque gladio et fuste. Et ait rex: Do tibi. (Prophetia Danielis 14, 25)

  • Quia fornicata est mater eorum, confusa est quæ concepit eos ; quia dixit: Vadam post amatores meos, qui dant panes mihi, et aquas meas, lanam meam, et linum meum, oleum meum, et potum meum. (Prophetia Osee 2, 5)

  • Et vidit Ephraim languorem suum, et Juda vinculum suum ; et abiit Ephraim ad Assur, et misit ad regem ultorem: et ipse non poterit sanare vos, nec solvere poterit a vobis vinculum. (Prophetia Osee 5, 13)

  • Projectus est vitulus tuus, Samaria ; iratus est furor meus in eos. Usquequo non poterunt emundari? (Prophetia Osee 8, 5)


"Subamos sem nos cansarmos, sob a celeste vista do Salvador." São Padre Pio de Pietrelcina