Talált 1195 Eredmények: Pot
Ecce hæc ex parte dicta sunt viarum ejus: et cum vix parvam stillam sermonis ejus audierimus, quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri? (Liber Iob 26, 14)
Vivit Deus, qui abstulit judicium meum, et Omnipotens, qui ad amaritudinem adduxit animam meam. (Liber Iob 27, 2)
aut poterit in Omnipotente delectari, et invocare Deum omni tempore? (Liber Iob 27, 10)
Docebo vos per manum Dei quæ Omnipotens habeat, nec abscondam. (Liber Iob 27, 11)
Hæc est pars hominis impii apud Deum, et hæreditas violentorum, quam ob Omnipotente suscipient. (Liber Iob 27, 13)
Si multiplicati fuerint filii ejus, in gladio erunt, et nepotes ejus non saturabuntur pane: (Liber Iob 27, 14)
quando erat Omnipotens mecum, et in circuitu meo pueri mei: (Liber Iob 29, 5)
Quam enim partem haberet in me Deus desuper, et hæreditatem Omnipotens de excelsis? (Liber Iob 31, 2)
Semper enim quasi tumentes super me fluctus timui Deum, et pondus ejus ferre non potui. (Liber Iob 31, 23)
Quis mihi tribuat auditorem, ut desiderium meum audiat Omnipotens, et librum scribat ipse qui judicat, (Liber Iob 31, 35)
Cum autem vidisset quod tres respondere non potuissent, iratus est vehementer. (Liber Iob 32, 5)
Sed, ut video, spiritus est in hominibus, et inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam. (Liber Iob 32, 8)