Talált 386 Eredmények: Populi

  • Et dixerunt filii populi tui: Non est æqui ponderis via Domini: et ipsorum via injusta est. (Prophetia Ezechielis 33, 17)

  • Et tu, fili hominis, filii populi tui, qui loquuntur de te juxta muros et in ostiis domorum, et dicunt unus ad alterum, vir ad proximum suum, loquentes: Venite, et audiamus quis sit sermo egrediens a Domino. (Prophetia Ezechielis 33, 30)

  • propterea vaticinare, et dic: Hæc dicit Dominus Deus: Pro eo quod desolati estis, et conculcati per circuitum, et facti in hæreditatem reliquis gentibus, et ascendistis super labium linguæ et opprobrium populi, (Prophetia Ezechielis 36, 3)

  • Cum autem dixerint ad te filii populi tui, loquentes: Nonne indicas nobis quid in his tibi velis? (Prophetia Ezechielis 37, 18)

  • Ascendens autem quasi tempestas venies, et quasi nubes, ut operias terram: tu et omnia agmina tua, et populi multi tecum. (Prophetia Ezechielis 38, 9)

  • Et venies de loco tuo a lateribus aquilonis, tu et populi multi tecum, ascensores equorum universi: cœtus magnus, et exercitus vehemens. (Prophetia Ezechielis 38, 15)

  • Super montes Israël cades tu, et omnia agmina tua, et populi tui qui sunt tecum: feris, avibus, omnique volatili et bestiis terræ dedi te ad devorandum. (Prophetia Ezechielis 39, 4)

  • Et nomen sanctum meum notum faciam in medio populi mei Israël, et non polluam nomen sanctum meum amplius: et scient gentes quia ego Dominus, Sanctus Israël. (Prophetia Ezechielis 39, 7)

  • erunt in sanctuario meo æditui, et janitores portarum domus, et ministri domus: ipsi mactabunt holocausta et victimas populi, et ipsi stabunt in conspectu eorum ut ministrent eis. (Prophetia Ezechielis 44, 11)

  • Et non accipiet princeps de hæreditate populi per violentiam, et de possessione eorum: sed de possessione sua hæreditatem dabit filiis suis, ut non dispergatur populus meus unusquisque a possessione sua. (Prophetia Ezechielis 46, 18)

  • Et dixit ad me: Hæc est domus culinarum, in qua coquent ministri domus Domini victimas populi. (Prophetia Ezechielis 46, 24)

  • Post hæc igitur, statim ut audierunt omnes populi sonitum tubæ, fistulæ, et citharæ, sambucæ, et psalterii, et symphoniæ, et omnis generis musicorum, cadentes omnes populi, tribus, et linguæ adoraverunt statuam auream, quam constituerat Nabuchodonosor rex. (Prophetia Danielis 3, 7)


“Não desperdice suas energias em coisas que geram preocupação, perturbação e ansiedade. Uma coisa somente é necessária: elevar o espírito e amar a Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina