Mosaico decorativo

Talált 1927 Eredmények: Poder De Deus

  • Domine Deus Israël, justus es tu: quoniam derelicti sumus, qui salvaremur sicut die hac. Ecce coram te sumus in delicto nostro: non enim stari potest coram te super hoc. (Liber Esdrae 9, 15)

  • et dixi : Quæso, Domine Deus cæli fortis, magne atque terribilis, qui custodis pactum et misericordiam cum his qui te diligunt, et custodiunt mandata tua : (Liber Nehemiae 1, 5)

  • Et surrexi nocte ego, et viri pauci mecum, et non indicavi cuiquam quid Deus dedisset in corde meo ut facerem in Jerusalem : et jumentum non erat mecum, nisi animal cui sedebam. (Liber Nehemiae 2, 12)

  • Et reddidi eis sermonem, dixique ad eos : Deus cæli ipse nos juvat, et nos servi ejus sumus : surgamus et ædificemus : vobis autem non est pars, et justitia, et memoria in Jerusalem. (Liber Nehemiae 2, 20)

  • Audi, Deus noster, quia facti sumus despectui : converte opprobrium super caput eorum, et da eos in despectionem in terra captivitatis. (Liber Nehemiae 4, 4)

  • Factum est autem, cum audissent inimici nostri nuntiatum esse nobis, dissipavit Deus consilium eorum. Et reversi sumus omnes ad muros, unusquisque ad opus suum. (Liber Nehemiae 4, 15)

  • in loco quocumque audieritis clangorem tubæ, illuc concurrite ad nos : Deus noster pugnabit pro nobis. (Liber Nehemiae 4, 20)

  • Insuper excussi sinum meum, et dixi : Sic excutiat Deus omnem virum qui non compleverit verbum istud, de domo sua, et de laboribus suis : sic excutiatur, et vacuus fiat. Et dixit universa multitudo : Amen : et laudaverunt Deum. Fecit ergo populus sicut erat dictum. (Liber Nehemiae 5, 13)

  • Memento mei, Deus meus, in bonum, secundum omnia quæ feci populo huic. (Liber Nehemiae 5, 19)

  • Et intellexi quod Deus non misisset eum, sed quasi vaticinans locutus esset ad me, et Tobias et Sanaballat conduxissent eum. (Liber Nehemiae 6, 12)

  • Deus autem dedit in corde meo, et congregavi optimates, et magistratus, et vulgus, ut recenserem eos : et inveni librum census eorum qui ascenderant primum, et inventum est scriptum in eo. (Liber Nehemiae 7, 5)

  • Tu ipse, Domine Deus, qui elegisti Abram, et eduxisti eum de igne Chaldæorum, et posuisti nomen ejus Abraham : (Liber Nehemiae 9, 7)


"Pense na felicidade que está reservada para nós no Paraíso". São Padre Pio de Pietrelcina