Talált 1927 Eredmények: Poder De Deus
Et dixit rex Danieli: Ecce nunc non potes dicere quia iste non sit deus vivens: adora ergo eum. (Prophetia Danielis 14, 23)
Dixitque Daniel: Dominum Deum meum adoro, quia ipse est Deus vivens: iste autem non est deus vivens. (Prophetia Danielis 14, 24)
Et clamavit Habacuc, dicens: Daniel serve Dei, tolle prandium quod misit tibi Deus. (Prophetia Danielis 14, 36)
Et ait Daniel: Recordatus es mei, Deus, et non dereliquisti diligentes te. (Prophetia Danielis 14, 37)
Et exclamavit voce magna rex, dicens: Magnus es, Domine Deus Danielis. Et extraxit eum de lacu leonum. (Prophetia Danielis 14, 40)
Et dicam Non populo meo: Populus meus es tu ; et ipse dicet: Deus meus es tu. (Prophetia Osee 2, 24)
Me invocabunt: Deus meus, cognovimus te Israël. (Prophetia Osee 8, 2)
Quia ex Israël et ipse est: artifex fecit illum, et non est deus ; quoniam in aranearum telas erit vitulus Samariæ. (Prophetia Osee 8, 6)
Abjiciet eos Deus meus, quia non audierunt eum, et erunt vagi in nationibus. (Prophetia Osee 9, 17)
Non faciam furorem iræ meæ ; non convertar ut disperdam Ephraim, quoniam Deus ego, et non homo ; in medio tui sanctus, et non ingrediar civitatem. (Prophetia Osee 11, 9)
Et Dominus Deus exercituum, Dominus memoriale ejus. (Prophetia Osee 12, 5)
Et ego Dominus Deus tuus ex terra Ægypti: adhuc sedere te faciam in tabernaculis, sicut in diebus festivitatis. (Prophetia Osee 12, 9)