Talált 16965 Eredmények: Or
Et nomen fratris ejus Jubal: ipse fuit pater canentium cithara et organo. (Liber Genesis 4, 21)
Sella quoque genuit Tubalcain, qui fuit malleator et faber in cuncta opera æris et ferri. Soror vero Tubalcain, Noëma. (Liber Genesis 4, 22)
Dixitque Lamech uxoribus suis Adæ et Sellæ: Audite vocem meam, uxores Lamech ; auscultate sermonem meum: quoniam occidi virum in vulnus meum, et adolescentulum in livorem meum. (Liber Genesis 4, 23)
Cognovit quoque adhuc Adam uxorem suam: et peperit filium, vocavitque nomen ejus Seth, dicens: Posuit mihi Deus semen aliud pro Abel, quem occidit Cain. (Liber Genesis 4, 25)
Masculum et feminam creavit eos, et benedixit illis: et vocavit nomen eorum Adam, in die quo creati sunt. (Liber Genesis 5, 2)
Et factum est omne tempus quod vixit Adam, anni nongenti triginta, et mortuus est. (Liber Genesis 5, 5)
Et facti sunt omnes dies Seth nongentorum duodecim annorum, et mortuus est. (Liber Genesis 5, 8)
Post cujus ortum vixit octingentis quindecim annis, et genuit filios et filias. (Liber Genesis 5, 10)
Factique sunt omnes dies Enos nongenti quinque anni, et mortuus est. (Liber Genesis 5, 11)
Et facti sunt omnes dies Cainan nongenti decem anni, et mortuus est. (Liber Genesis 5, 14)
Et facti sunt omnes dies Malaleel octingenti nonaginta quinque anni, et mortuus est. (Liber Genesis 5, 17)
Et facti sunt omnes dies Jared nongenti sexaginta duo anni, et mortuus est. (Liber Genesis 5, 20)