Mosaico decorativo

Talált 16965 Eredmények: Or

  • Cumque venisset Gedeon ad Jordanem, transivit eum cum trecentis viris, qui secum erant: et præ lassitudine, fugientes persequi non poterant. (Liber Iudicum 8, 4)

  • Responderunt principes Soccoth: Forsitan palmæ manuum Zebee et Salmana in manu tua sunt, et idcirco postulas ut demus exercitui tuo panes. (Liber Iudicum 8, 6)

  • Dixit itaque et eis: Cum reversus fuero victor in pace, destruam turrim hanc. (Liber Iudicum 8, 9)

  • Zebee autem et Salmana requiescebant cum omni exercitu suo. Quindecim enim millia viri remanserant ex omnibus turmis orientalium populorum, cæsis centum viginti millibus bellatorum educentium gladium. (Liber Iudicum 8, 10)

  • Ascendensque Gedeon per viam eorum, qui in tabernaculis morabantur, ad orientalem partem Nobe et Jegbaa, percussit castra hostium, qui securi erant, et nihil adversi suspicabantur. (Liber Iudicum 8, 11)

  • Fugeruntque Zebee et Salmana, quos persequens Gedeon comprehendit, turbato omni exercitu eorum. (Liber Iudicum 8, 12)

  • Revertensque de bello ante solis ortum, (Liber Iudicum 8, 13)

  • apprehendit puerum de viris Soccoth: interrogavitque eum nomina principum et seniorum Soccoth, et descripsit septuaginta septem viros. (Liber Iudicum 8, 14)

  • Venitque ad Soccoth, et dixit eis: En Zebee et Salmana, super quibus exprobrastis mihi, dicentes: Forsitan manus Zebee et Salmana in manibus tuis sunt, et idcirco postulas ut demus viris, qui lassi sunt et defecerunt, panes. (Liber Iudicum 8, 15)

  • Tulit ergo seniores civitatis et spinas deserti ac tribulos, et contrivit cum eis atque comminuit viros Soccoth. (Liber Iudicum 8, 16)

  • Turrim quoque Phanuel subvertit, occisis habitatoribus civitatis. (Liber Iudicum 8, 17)

  • Dixitque ad Zebee et Salmana: Quales fuerunt viri, quos occidistis in Thabor? Qui responderunt: Similes tui, et unus ex eis quasi filius regis. (Liber Iudicum 8, 18)


"O bem dura eternamente." São Padre Pio de Pietrelcina