Mosaico decorativo

Talált 16965 Eredmények: Or

  • Et dicet: Ubi sunt dii eorum, in quibus habebant fiduciam? (Liber Deuteronomii 32, 37)

  • de quorum victimis comedebant adipes, et bibebant vinum libaminum: surgant, et opitulentur vobis, et in necessitate vos protegant. (Liber Deuteronomii 32, 38)

  • Inebriabo sagittas meas sanguine, et gladius meus devorabit carnes ; de cruore occisorum et de captivitate, nudati inimicorum capitis. (Liber Deuteronomii 32, 42)

  • Laudate, gentes, populum ejus, quia sanguinem servorum suorum ulciscetur: et vindictam retribuet in hostes eorum, et propitius erit terræ populi sui. (Liber Deuteronomii 32, 43)

  • et dixit ad eos: Ponite corda vestra in omnia verba, quæ ego testificor vobis hodie: ut mandetis ea filiis vestris custodire et facere, et implere universa quæ scripta sunt legis hujus: (Liber Deuteronomii 32, 46)

  • quia non incassum præcepta sunt vobis, sed ut singuli in eis viverent: quæ facientes longo perseveretis tempore in terra, ad quam, Jordane transmisso, ingredimini possidendam. (Liber Deuteronomii 32, 47)

  • Ascende in montem istum Abarim, id est, transituum, in montem Nebo, qui est in terra Moab contra Jericho: et vide terram Chanaan, quam ego tradam filiis Israël obtinendam, et morere in monte. (Liber Deuteronomii 32, 49)

  • Quem conscendens jungeris populis tuis, sicut mortuus est Aaron frater tuus in monte Hor, et appositus populis suis: (Liber Deuteronomii 32, 50)

  • quia prævaricati estis contra me in medio filiorum Israël ad aquas contradictionis in Cades deserti Sin: et non sanctificastis me inter filios Israël. (Liber Deuteronomii 32, 51)

  • Hæc est benedictio, qua benedixit Moyses, homo Dei, filiis Israël ante mortem suam. (Liber Deuteronomii 33, 1)

  • Et ait: Dominus de Sinai venit, et de Seir ortus est nobis: apparuit de monte Pharan, et cum eo sanctorum millia. In dextera ejus ignea lex. (Liber Deuteronomii 33, 2)

  • Vivat Ruben, et non moriatur, et sit parvus in numero. (Liber Deuteronomii 33, 6)


"O Santo Rosário é a arma daqueles que querem vencer todas as batalhas." São Padre Pio de Pietrelcina