Mosaico decorativo

Talált 16965 Eredmények: Or

  • Funiculos in fimbriis facies per quatuor angulos pallii tui, quo operieris. (Liber Deuteronomii 22, 12)

  • Si duxerit vir uxorem, et postea odio habuerit eam, (Liber Deuteronomii 22, 13)

  • quæsieritque occasiones quibus dimittat eam, objiciens ei nomen pessimum, et dixerit: Uxorem hanc accepi, et ingressus ad eam non inveni virginem: (Liber Deuteronomii 22, 14)

  • tollent eam pater et mater ejus, et ferent secum signa virginitatis ejus ad seniores urbis qui in porta sunt: (Liber Deuteronomii 22, 15)

  • et dicet pater: Filiam meam dedi huic uxorem: quam quia odit, (Liber Deuteronomii 22, 16)

  • imponit ei nomen pessimum, ut dicat: Non inveni filiam tuam virginem: et ecce hæc sunt signa virginitatis filiæ meæ. Expandent vestimentum coram senioribus civitatis: (Liber Deuteronomii 22, 17)

  • condemnantes insuper centum siclis argenti, quos dabit patri puellæ, quoniam diffamavit nomen pessimum super virginem Israël: habebitque eam uxorem, et non poterit dimittere eam omnibus diebus vitæ suæ. (Liber Deuteronomii 22, 19)

  • ejicient eam extra fores domus patris sui, et lapidibus obruent viri civitatis illius, et morietur: quoniam fecit nefas in Israël, ut fornicaretur in domo patris sui: et auferes malum de medio tui. (Liber Deuteronomii 22, 21)

  • Si dormierit vir cum uxore alterius, uterque morietur, id est, adulter et adultera: et auferes malum de Israël. (Liber Deuteronomii 22, 22)

  • educes utrumque ad portam civitatis illius, et lapidibus obruentur: puella, quia non clamavit, cum esset in civitate: vir, quia humiliavit uxorem proximi sui: et auferes malum de medio tui. (Liber Deuteronomii 22, 24)

  • Sin autem in agro repererit vir puellam, quæ desponsata est, et apprehendens concubuerit cum ea, ipse morietur solus: (Liber Deuteronomii 22, 25)

  • puella nihil patietur, nec est rea mortis: quoniam sicut latro consurgit contra fratrem suum, et occidit animam ejus, ita et puella perpessa est. (Liber Deuteronomii 22, 26)


"Não desperdice suas energias em coisas que geram preocupação. Uma coisa somente é necessária: elevar o espírito e amar a Deus." São Padre Pio de Pietrelcina