Mosaico decorativo

Talált 16965 Eredmények: Or

  • Universa frugum initia, quas gignit humus, et Domino deportantur, cedent in usus tuos: qui mundus est in domo tua, vescetur eis. (Liber Numeri 18, 13)

  • Quidquid primum erumpit e vulva cunctæ carnis, quam offerunt Domino, sive ex hominibus, sive de pecoribus fuerit, tui juris erit: ita dumtaxat ut pro hominis primogenito pretium accipias, et omne animal quod immundum est redimi facias, (Liber Numeri 18, 15)

  • Primogenitum autem bovis, et ovis, et capræ, non facies redimi, quia sanctificata sunt Domino. Sanguinem tantum eorum fundes super altare, et adipes adolebis in suavissimum odorem Domino. (Liber Numeri 18, 17)

  • Omnes primitias sanctuarii, quas offerunt filii Israël Domino, tibi dedi, et filiis, ac filiabus tuis, jure perpetuo. Pactum salis est sempiternum coram Domino, tibi ac filiis tuis. (Liber Numeri 18, 19)

  • Dixitque Dominus ad Aaron: In terra eorum nihil possidebitis, nec habebitis partem inter eos: ego pars et hæreditas tua in medio filiorum Israël. (Liber Numeri 18, 20)

  • ut non accedant ultra filii Israël ad tabernaculum, nec committant peccatum mortiferum, (Liber Numeri 18, 22)

  • solis filiis Levi mihi in tabernaculo servientibus, et portantibus peccata populi. Legitimum sempiternum erit in generationibus vestris. Nihil aliud possidebunt, (Liber Numeri 18, 23)

  • decimarum oblatione contenti, quas in usus eorum et necessaria separavi. (Liber Numeri 18, 24)

  • ut reputetur vobis in oblationem primitivorum, tam de areis quam de torcularibus: (Liber Numeri 18, 27)

  • et universis quorum accipitis primitias, offerte Domino, et date Aaron sacerdoti. (Liber Numeri 18, 28)

  • Dicesque ad eos: Si præclara et meliora quæque obtuleritis ex decimis, reputabitur vobis quasi de area, et torculari dederitis primitias: (Liber Numeri 18, 30)

  • Et non peccabitis super hoc, egregia vobis et pinguia reservantes, ne polluatis oblationes filiorum Israël, et moriamini. (Liber Numeri 18, 32)


"No juízo final daremos contas a Deus até de uma palavra inútil que tenhamos dito." São Padre Pio de Pietrelcina