Mosaico decorativo

Talált 16965 Eredmények: Or

  • ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in ædificationem corporis Christi: (Epistula ad Ephesios 4, 12)

  • ut jam non simus parvuli fluctuantes, et circumferamur omni vento doctrinæ in nequitia hominum, in astutia ad circumventionem erroris. (Epistula ad Ephesios 4, 14)

  • ex quo totum corpus compactum et connexum per omnem juncturam subministrationis, secundum operationem in mensuram uniuscujusque membri, augmentum corporis facit in ædificationem sui in caritate. (Epistula ad Ephesios 4, 16)

  • Hoc igitur dico, et testificor in Domino, ut jam non ambuletis, sicut et gentes ambulant in vanitate sensus sui, (Epistula ad Ephesios 4, 17)

  • tenebris obscuratum habentes intellectum, alienati a vita Dei per ignorantiam, quæ est in illis, propter cæcitatem cordis ipsorum, (Epistula ad Ephesios 4, 18)

  • deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris. (Epistula ad Ephesios 4, 22)

  • qui furabatur, jam non furetur: magis autem laboret, operando manibus suis, quod bonum est, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti. (Epistula ad Ephesios 4, 28)

  • Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat: sed si quis bonus ad ædificationem fidei ut det gratiam audientibus. (Epistula ad Ephesios 4, 29)

  • Omnis amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia. (Epistula ad Ephesios 4, 31)

  • Estote autem invicem benigni, misericordes, donantes invicem sicut et Deus in Christo donavit vobis. (Epistula ad Ephesios 4, 32)

  • Estote ergo imitatores Dei, sicut filii carissimi, (Epistula ad Ephesios 5, 1)

  • et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis, oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis. (Epistula ad Ephesios 5, 2)


"O amor e o temor devem sempre andar juntos. O temor sem amor torna-se covardia; o amor sem temor torna-se presunção." São Padre Pio de Pietrelcina