Mosaico decorativo

Talált 16965 Eredmények: Or

  • Et statim surrexit ille: et, sublato grabato, abiit coram omnibus, ita ut mirarentur omnes, et honorificent Deum, dicentes: Quia numquam sic vidimus. (Evangelium secundum Marcum 2, 12)

  • Et factum est, cum accumberet in domo illius, multi publicani et peccatores simul discumbebant cum Jesu et discipulis ejus: erant enim multi, qui et sequebantur eum. (Evangelium secundum Marcum 2, 15)

  • Et scribæ et pharisæi videntes quia manducaret cum publicanis et peccatoribus, dicebant discipulis ejus: Quare cum publicanis et peccatoribus manducat et bibit Magister vester? (Evangelium secundum Marcum 2, 16)

  • Hoc audito Jesus ait illis: Non necesse habent sani medico, sed qui male habent: non enim veni vocare justos, sed peccatores. (Evangelium secundum Marcum 2, 17)

  • Et erant discipuli Joannis et pharisæi jejunantes: et veniunt, et dicunt illi: Quare discipuli Joannis et pharisæorum jejunant, tui autem discipuli non jejunant? (Evangelium secundum Marcum 2, 18)

  • Et ait illis Jesus: Numquid possunt filii nuptiarum, quamdiu sponsus cum illis est, jejunare? Quanto tempore habent secum sponsum, non possunt jejunare. (Evangelium secundum Marcum 2, 19)

  • Nemo assumentum panni rudis assuit vestimento veteri: alioquin aufert supplementum novum a veteri, et major scissura fit. (Evangelium secundum Marcum 2, 21)

  • Et circumspiciens eos cum ira, contristatus super cæcitate cordis eorum, dicit homini: Extende manum tuam. Et extendit, et restituta est manus illi. (Evangelium secundum Marcum 3, 5)

  • et ab Jerosolymis, et ab Idumæa, et trans Jordanem: et qui circa Tyrum et Sidonem multitudo magna, audientes quæ faciebat, venerunt ad eum. (Evangelium secundum Marcum 3, 8)

  • Et cum audissent sui, exierunt tenere eum: dicebant enim: Quoniam in furorem versus est. (Evangelium secundum Marcum 3, 21)

  • Et scribæ, qui ab Jerosolymis descenderant, dicebant: Quoniam Beelzebub habet, et quia in principe dæmoniorum ejicit dæmonia. (Evangelium secundum Marcum 3, 22)

  • Nemo potest vasa fortis ingressus in domum diripere, nisi prius fortem alliget, et tunc domum ejus diripiet. (Evangelium secundum Marcum 3, 27)


"A cada vitória sobre o pecado corresponde um grau de glória eterna". São Padre Pio de Pietrelcina