Mosaico decorativo

Talált 16965 Eredmények: Or

  • Et irrigabo terram fœtore sanguinis tui super montes, et valles implebuntur ex te. (Prophetia Ezechielis 32, 6)

  • Et irritabo cor populorum multorum, cum induxero contritionem tuam in gentibus super terras quas nescis. (Prophetia Ezechielis 32, 9)

  • Et stupescere faciam super te populos multos, et reges eorum horrore nimio formidabunt super te, cum volare cœperit gladius meus super facies eorum: et obstupescent repente singuli pro anima sua in die ruinæ tuæ. (Prophetia Ezechielis 32, 10)

  • In gladiis fortium dejiciam multitudinem tuam: inexpugnabiles omnes gentes hæ, et vastabunt superbiam Ægypti, et dissipabitur multitudo ejus. (Prophetia Ezechielis 32, 12)

  • Et perdam omnia jumenta ejus, quæ erant super aquas plurimas: et non conturbabit eas pes hominis ultra, neque ungula jumentorum turbabit eas. (Prophetia Ezechielis 32, 13)

  • Tunc purissimas reddam aquas eorum, et flumina eorum quasi oleum adducam, ait Dominus Deus, (Prophetia Ezechielis 32, 14)

  • cum dedero terram Ægypti desolatam: deseretur autem terra a plenitudine sua quando percussero omnes habitatores ejus: et scient quia ego Dominus. (Prophetia Ezechielis 32, 15)

  • Quo pulchrior es? descende, et dormi cum incircumcisis. (Prophetia Ezechielis 32, 19)

  • In medio interfectorum gladio cadent ; gladius datus est: attraxerunt eam et omnes populos ejus. (Prophetia Ezechielis 32, 20)

  • Loquentur ei potentissimi robustorum de medio inferni, qui cum auxiliatoribus ejus descenderunt, et dormierunt incircumcisi interfecti gladio. (Prophetia Ezechielis 32, 21)

  • Quorum data sunt sepulchra in novissimis laci, et facta est multitudo ejus per gyrum sepulchri ejus: universi interfecti, cadentesque gladio, qui dederant quondam formidinem in terra viventium. (Prophetia Ezechielis 32, 23)

  • Ibi Ælam, et omnis multitudo ejus per gyrum sepulchri sui: omnes hi interfecti, ruentesque gladio, qui descenderunt incircumcisi ad terram ultimam ; qui posuerunt terrorem suum in terra viventium, et portaverunt ignominiam suam cum his qui descendunt in lacum. (Prophetia Ezechielis 32, 24)


"A mulher forte é a que tem temor de Deus e faz a vontade de Deus." São Padre Pio de Pietrelcina