Talált 16965 Eredmények: Or
Quid est, Israël, quod in terra inimicorum es, (Liber Baruch 3, 10)
inveterasti in terra aliena, coinquinatus es cum mortuis, deputatus es cum descendentibus in infernum? (Liber Baruch 3, 11)
Disce ubi sit prudentia, ubi sit virtus, ubi sit intellectus, ut scias simul ubi sit longiturnitas vitæ et victus, ubi sit lumen oculorum, et pax. (Liber Baruch 3, 14)
qui argentum thesaurizant, et aurum, in quo confidunt homines, et non est finis acquisitionis eorum? qui argentum fabricant, et solliciti sunt, nec est inventio operum illorum? (Liber Baruch 3, 18)
Exterminati sunt, et ad inferos descenderunt, et alii loco eorum surrexerunt. (Liber Baruch 3, 19)
Juvenes viderunt lumen, et habitaverunt super terram, viam autem disciplinæ ignoraverunt, (Liber Baruch 3, 20)
neque intellexerunt semitas ejus, neque filii eorum susceperunt eam: a facie ipsorum longe facta est ; (Liber Baruch 3, 21)
Filii quoque Agar, qui exquirunt prudentiam quæ de terra est, negotiatores Merrhæ et Theman, et fabulatores, et exquisitores prudentiæ et intelligentiæ: viam autem sapientiæ nescierunt, neque commemorati sunt semitas ejus. (Liber Baruch 3, 23)
sed qui scit universa novit eam, et adinvenit eam prudentia sua qui præparavit terram in æterno tempore: et replevit eam pecudibus et quadrupedibus (Liber Baruch 3, 32)
qui emittit lumen, et vadit, et vocavit illud, et obedit illi in tremore. (Liber Baruch 3, 33)
Hic liber mandatorum Dei, et lex quæ est in æternum: omnes qui tenent eam pervenient ad vitam: qui autem dereliquerunt eam, in mortem. (Liber Baruch 4, 1)
Convertere, Jacob, et apprehende eam: ambula per viam ad splendorem ejus contra lumen ejus. (Liber Baruch 4, 2)