Talált 475 Eredmények: Omnem
quos sequentur septem anni alii tantæ sterilitatis, ut oblivioni tradatur cuncta retro abundantia: consumptura est enim fames omnem terram, (Liber Genesis 41, 30)
Interim fames omnem terram vehementer premebat. (Liber Genesis 43, 1)
Illi e contra referebant omnem ordinem rei. Cumque vidisset plaustra et universa quæ miserat, revixit spiritus ejus, (Liber Genesis 45, 27)
At ille locutus est ad fratres suos, et ad omnem domum patris sui: Ascendam, et nuntiabo Pharaoni, dicamque ei: Fratres mei, et domus patris mei, qui erant in terra Chanaan, venerunt ad me: (Liber Genesis 46, 31)
E quibus omnem pecuniam congregavit pro venditione frumenti, et intulit eam in ærarium regis. (Liber Genesis 47, 14)
Emit igitur Joseph omnem terram Ægypti, vendentibus singulis possessiones suas præ magnitudine famis. Subjecitque eam Pharaoni, (Liber Genesis 47, 20)
Dispersusque est populus per omnem terram Ægypti ad colligendas paleas. (Liber Exodus 5, 12)
Fecitque Dominus ita. Et venit musca gravissima in domos Pharaonis et servorum ejus, et in omnem terram Ægypti : corruptaque est terra ab hujuscemodi muscis. (Liber Exodus 8, 24)
Sitque pulvis super omnem terram Ægypti : erunt enim in hominibus et jumentis ulcera, et vesicæ turgentes in universa terra Ægypti. (Liber Exodus 9, 9)
Et dixit Dominus ad Moysen : Extende manum tuam in cælum, ut fiat grando in universa terra Ægypti super homines, et super jumenta, et super omnem herbam agri in terra Ægypti. (Liber Exodus 9, 22)
Dixit autem Dominus ad Moysen : Extende manum tuam super terram Ægypti ad locustam, ut ascendat super eam, et devoret omnem herbam quæ residua fuerit grandini. (Liber Exodus 10, 12)
Junxit ergo currum, et omnem populum suum assumpsit secum. (Liber Exodus 14, 6)