Talált 189 Eredmények: Oculis
Et circumdabo domum meam ex his qui militant mihi euntes et revertentes: et non transibit super eos ultra exactor, quia nunc vidi in oculis meis. (Prophetia Zachariae 9, 8)
Et dixi ad eos: Si bonum est in oculis vestris, afferte mercedem meam: et si non, quiescite. Et appenderunt mercedem meam triginta argenteos. (Prophetia Zachariae 11, 12)
Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt, et oculos suos clauserunt: nequando videant oculis, et auribus audiant, et corde intelligant, et convertantur, et sanem eos. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 15)
Dicit illis Jesus: Numquam legistis in Scripturis: Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli: a Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris? (Evangelium secundum Matthaeum 21, 42)
a Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris? (Evangelium secundum Marcum 12, 11)
Et ipse elevatis oculis in discipulis suis, dicebat: Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei. (Evangelium secundum Lucam 6, 20)
Quia si cognovisses et tu, et quidem in hac die tua, quæ ad pacem tibi: nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis. (Evangelium secundum Lucam 19, 42)
Et aperti sunt oculi eorum, et cognoverunt eum: et ipse evanuit ex oculis eorum. (Evangelium secundum Lucam 24, 31)
Tulerunt ergo lapidem: Jesus autem, elevatis sursum oculis, dixit: Pater, gratias ago tibi quoniam audisti me. (Evangelium secundum Ioannem 11, 41)
Excæcavit oculos eorum, et induravit cor eorum ut non videant oculis, et non intelligant corde, et convertantur, et sanem eos. (Evangelium secundum Ioannem 12, 40)
Hæc locutus est Jesus: et sublevatis oculis in cælum, dixit: Pater, venit hora: clarifica Filium tuum, ut Filius tuus clarificet te: (Evangelium secundum Ioannem 17, 1)
Et cum hæc dixisset, videntibus illis, elevatus est: et nubes suscepit eum ab oculis eorum. (Actus Apostolorum 1, 9)