Talált 79 Eredmények: Numerus
Qui facit magna, et incomprehensibilia, et mirabilia, quorum non est numerus. (Liber Iob 9, 10)
Breves dies hominis sunt: numerus mensium ejus apud te est: constituisti terminos ejus, qui præteriri non poterunt. (Liber Iob 14, 5)
Cunctis diebus suis impius superbit, et numerus annorum incertus est tyrannidis ejus. (Liber Iob 15, 20)
Quid enim ad eum pertinet de domo sua post se, et si numerus mensium ejus dimidietur? (Liber Iob 21, 21)
Numquid est numerus militum ejus? et super quem non surget lumen illius? (Liber Iob 25, 3)
Ecce Deus magnus vincens scientiam nostram: numerus annorum ejus inæstimabilis. (Liber Iob 36, 26)
Quoniam circumdederunt me mala quorum non est numerus ; comprehenderunt me iniquitates meæ, et non potui ut viderem. Multiplicatæ sunt super capillos capitis mei, et cor meum dereliquit me. (Liber Psalmorum 39, 13)
Hoc mare magnum et spatiosum manibus ; illic reptilia quorum non est numerus: animalia pusilla cum magnis. (Liber Psalmorum 103, 25)
Dixit, et venit locusta, et bruchus cujus non erat numerus: (Liber Psalmorum 104, 34)
Magnus Dominus noster, et magna virtus ejus, et sapientiæ ejus non est numerus. (Liber Psalmorum 146, 5)
Et factum est diluculo, cum elevassent oculos suos, ecce populus multus, cujus non erat numerus, portantes scalas et machinas ut comprehenderent munitionem, et expugnarent eos. (Liber I Maccabaeorum 5, 30)
Et erat numerus exercitus ejus, centum millia peditum, et viginti millia equitum, et elephanti triginta duo, docti ad prælium. (Liber I Maccabaeorum 6, 30)