Talált 120 Eredmények: Non Domi Pacem
Nunc ergo filias vestras ne detis filiis eorum, et filias eorum ne accipiatis filiis vestris, et non quæratis pacem eorum et prosperitatem eorum usque in æternum: ut confortemini, et comedatis quæ bona sunt terræ, et hæredes habeatis filios vestros usque in sæculum. (Liber Esdrae 9, 12)
Unde factum est ut hædum caprarum accipiens detulisset domi : (Liber Thobis 2, 20)
et miserunt ad omnes Judæos qui in centum viginti septem provinciis regis Assueri versabantur, ut haberent pacem, et susciperent veritatem, (Liber Esther 9, 30)
et quomodo Mardochæus judaici generis secundus a rege Assuero fuerit, et magnus apud Judæos, et acceptabilis plebi fratrum suorum, quærens bona populo suo, et loquens ea quæ ad pacem seminis sui pertinerent. (Liber Esther 10, 3)
Quod cum didicissemus, videntes unam gentem rebellem adversus omne hominum genus perversis uti legibus, nostrisque jussionibus contraire, et turbare subjectarum nobis provinciarum pacem atque concordiam, (Liber Esther 13, 5)
ut nefarii homines uno die ad inferos descendentes, reddant imperio nostro pacem, quam turbaverant. Pergensque Mardochæus, fecit omnia quæ ei mandaverat Esther. (Liber Esther 13, 7)
Et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum ; et visitans speciem tuam, non peccabis. (Liber Iob 5, 24)
Sapiens corde est, et fortis robore: quis restitit ei, et pacem habuit? (Liber Iob 9, 4)
Acquiesce igitur ei, et habeto pacem, et per hæc habebis fructus optimos. (Liber Iob 22, 21)
Ipso enim concedente pacem, quis est qui condemnet? ex quo absconderit vultum, quis est qui contempletur eum, et super gentes, et super omnes homines? (Liber Iob 34, 29)
Ne simul trahas me cum peccatoribus, et cum operantibus iniquitatem ne perdas me ; qui loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem in cordibus eorum. (Liber Psalmorum 27, 3)
Diverte a malo, et fac bonum ; inquire pacem, et persequere eam. (Liber Psalmorum 33, 15)