Talált 496 Eredmények: Nomina Filiorum Noe
Et ecce unus de filiis Israël intravit coram fratribus suis ad scortum Madianitidem, vidente Moyse, et omni turba filiorum Israël, qui flebant ante fores tabernaculi. (Liber Numeri 25, 6)
et erit tam ipsi quam semini ejus pactum sacerdotii sempiternum: quia zelatus est pro Deo suo, et expiavit scelus filiorum Israël. (Liber Numeri 25, 13)
Numerate omnem summam filiorum Israël a viginti annis et supra, per domos et cognationes suas, cunctos qui possunt ad bella procedere. (Liber Numeri 26, 2)
Fuit autem Hepher pater Salphaad, qui filios non habebat, sed tantum filias: quarum ista sunt nomina: Maala, et Noa, et Hegla, et Melcha, et Thersa. (Liber Numeri 26, 33)
Hæ sunt cognationes filiorum Ephraim: quarum numerus fuit triginta duo millia quingenti. (Liber Numeri 26, 37)
Hæ cognationes filiorum Aser, et numerus eorum quinquaginta tria millia quadringenti. (Liber Numeri 26, 47)
Hæ sunt cognationes filiorum Nephthali per familias suas: quorum numerus quadraginta quinque millia quadringenti. (Liber Numeri 26, 50)
Ista est summa filiorum Israël, qui recensiti sunt, sexcenta millia, et mille septingenti triginta. (Liber Numeri 26, 51)
Hic quoque est numerus filiorum Levi per familias suas: Gerson, a quo familia Gersonitarum: Caath, a quo familia Caathitarum: Merari, a quo familia Meraritarum. (Liber Numeri 26, 57)
Hic est numerus filiorum Israël, qui descripti sunt a Moyse et Eleazaro sacerdote, in campestribus Moab supra Jordanem contra Jericho: (Liber Numeri 26, 63)
Accesserunt autem filiæ Salphaad, filii Hepher, filii Galaad, filii Machir, filii Manasse, qui fuit filius Joseph: quarum sunt nomina, Maala, et Noa, et Hegla, et Melcha, et Thersa. (Liber Numeri 27, 1)
et dabis ei præcepta cunctis videntibus, et partem gloriæ tuæ, ut audiat eum omnis synagoga filiorum Israël. (Liber Numeri 27, 20)