Talált 161 Eredmények: Noli
Noli quærere fieri judex, nisi valeas virtute irrumpere iniquitates: ne forte extimescas faciem potentis, et ponas scandalum in æquitate tua. (Liber Ecclesiasticus 7, 6)
Noli esse pusillanimis in animo tuo: (Liber Ecclesiasticus 7, 9)
Noli amare mendacium adversus fratrem tuum, neque in amicum similiter facias. (Liber Ecclesiasticus 7, 13)
Noli velle mentiri omne mendacium: assiduitas enim illius non est bona. (Liber Ecclesiasticus 7, 14)
Noli verbosus esse in multitudine presbyterorum, et non iteres verbum in oratione tua. (Liber Ecclesiasticus 7, 15)
Noli prævaricari in amicum pecuniam differentem, neque fratrem carissimum auro spreveris. (Liber Ecclesiasticus 7, 20)
Noli discedere a muliere sensata et bona, quam sortitus es in timore Domini: gratia enim verecundiæ illius super aurum. (Liber Ecclesiasticus 7, 21)
Noli de mortuo inimico tuo gaudere: sciens quoniam omnes morimur, et in gaudium nolumus venire. (Liber Ecclesiasticus 8, 8)
Noli fœnerari homini fortiori te: quod si fœneraveris, quasi perditum habe. (Liber Ecclesiasticus 8, 15)
Noli circumspicere in vicis civitatis, nec oberraveris in plateis illius. (Liber Ecclesiasticus 9, 7)
Et si accesseris ad illum, noli aliquid committere, ne forte auferat vitam tuam. (Liber Ecclesiasticus 9, 19)
Noli despicere hominem justum pauperem, et noli magnificare virum peccatorem divitem. (Liber Ecclesiasticus 10, 26)