Talált 478 Eredmények: Noc
Sponsa. Ego dormio, et cor meum vigilat. Vox dilecti mei pulsantis: Sponsus. Aperi mihi, soror mea, amica mea, columba mea, immaculata mea, quia caput meum plenum est rore, et cincinni mei guttis noctium. (Canticum Canticorum 5, 2)
Et reddidit justis mercedem laborum suorum, et deduxit illos in via mirabili: et fuit illis in velamento diei, et in luce stellarum per noctem ; (Liber Sapientiae 10, 17)
Dum enim confidunt in idolis quæ sine anima sunt, male jurantes noceri se non sperant. (Liber Sapientiae 14, 29)
Dum enim persuasum habent iniqui posse dominari nationi sanctæ, vinculis tenebrarum et longæ noctis compediti, inclusi sub tectis, fugitivi perpetuæ providentiæ jacuerunt. (Liber Sapientiae 17, 2)
Et ignis quidem nulla vis poterat illis lumen præbere, nec siderum limpidæ flammæ illuminare poterant illam noctem horrendam. (Liber Sapientiae 17, 5)
Illi autem qui impotentem vere noctem, et ab infimis et ab altissimis inferis supervenientem, eumdem somnum dormientes, (Liber Sapientiae 17, 13)
Relinque proximo tuo nocenti te, et tunc deprecanti tibi peccata solventur. (Liber Ecclesiasticus 28, 2)
Sic omnis faber et architectus, qui noctem tamquam diem transigit: qui sculpit signacula sculptilia, et assiduitas ejus variat picturam: cor suum dabit in similitudinem picturæ, et vigilia sua perficiet opus. (Liber Ecclesiasticus 38, 28)
et in tempore refectionis in cubili, somnus noctis immutat scientiam ejus. (Liber Ecclesiasticus 40, 5)
Enoch placuit Deo, et translatus est in paradisum, ut det gentibus pœnitentiam. (Liber Ecclesiasticus 44, 16)
Nemo natus est in terra qualis Henoch, nam et ipse receptus est a terra: (Liber Ecclesiasticus 49, 16)
Et creabit Dominus super omnem locum montis Sion, et ubi invocatus est, nubem per diem et fumum, et splendorem ignis flammantis in nocte: super omnem enim gloriam protectio. (Liber Isaiae 4, 5)