Talált 13039 Eredmények: No
Gratia autem Dei sum id quod sum, et gratia ejus in me vacua non fuit, sed abundantius illis omnibus laboravi: non ego autem, sed gratia Dei mecum: (Epistula I ad Corinthios 15, 10)
Si autem Christus prædicatur quod resurrexit a mortuis, quomodo quidam dicunt in vobis, quoniam resurrectio mortuorum non est? (Epistula I ad Corinthios 15, 12)
Si autem resurrectio mortuorum non est: neque Christus resurrexit. (Epistula I ad Corinthios 15, 13)
Si autem Christus non resurrexit, inanis est ergo prædicatio nostra, inanis est et fides vestra: (Epistula I ad Corinthios 15, 14)
invenimur autem et falsi testes Dei: quoniam testimonium diximus adversus Deum quod suscitaverit Christum, quem non suscitavit, si mortui non resurgunt. (Epistula I ad Corinthios 15, 15)
Nam si mortui non resurgunt, neque Christus resurrexit. (Epistula I ad Corinthios 15, 16)
Quod si Christus non resurrexit, vana est fides vestra: adhuc enim estis in peccatis vestris. (Epistula I ad Corinthios 15, 17)
Novissima autem inimica destruetur mors: omnia enim subjecit pedibus ejus. Cum autem dicat: (Epistula I ad Corinthios 15, 26)
Alioquin quid facient qui baptizantur pro mortuis, si omnino mortui non resurgunt? ut quid et baptizantur pro illis? (Epistula I ad Corinthios 15, 29)
ut quid et nos periclitamur omni hora? (Epistula I ad Corinthios 15, 30)
Quotidie morior per vestram gloriam, fratres, quam habeo in Christo Jesu Domino nostro. (Epistula I ad Corinthios 15, 31)
Si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi, quid mihi prodest, si mortui non resurgunt? Manducemus, et bibamus, cras enim moriemur. (Epistula I ad Corinthios 15, 32)