Talált 13039 Eredmények: No
Sapientiam autem loquimur inter perfectos: sapientiam vero non hujus sæculi, neque principum hujus sæculi, qui destruuntur: (Epistula I ad Corinthios 2, 6)
sed loquimur Dei sapientiam in mysterio, quæ abscondita est, quam prædestinavit Deus ante sæcula in gloriam nostram, (Epistula I ad Corinthios 2, 7)
quam nemo principum hujus sæculi cognovit: si enim cognovissent, numquam Dominum gloriæ crucifixissent. (Epistula I ad Corinthios 2, 8)
Sed sicut scriptum est: Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quæ præparavit Deus iis qui diligunt illum: (Epistula I ad Corinthios 2, 9)
nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum: Spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei. (Epistula I ad Corinthios 2, 10)
Quis enim hominum scit quæ sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est? ita et quæ Dei sunt, nemo cognovit, nisi Spiritus Dei. (Epistula I ad Corinthios 2, 11)
Nos autem non spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quæ a Deo donata sunt nobis: (Epistula I ad Corinthios 2, 12)
quæ et loquimur non in doctis humanæ sapientiæ verbis, sed in doctrina Spiritus, spiritualibus spiritualia comparantes. (Epistula I ad Corinthios 2, 13)
Animalis autem homo non percipit ea quæ sunt Spiritus Dei: stultitia enim est illi, et non potest intelligere: quia spiritualiter examinatur. (Epistula I ad Corinthios 2, 14)
Quis enim cognovit sensum Domini, qui instruat eum? nos autem sensum Christi habemus. (Epistula I ad Corinthios 2, 16)
Et ego, fratres, non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus. Tamquam parvulis in Christo, (Epistula I ad Corinthios 3, 1)
lac vobis potum dedi, non escam: nondum enim poteratis: sed nec nunc quidem potestis: adhuc enim carnales estis. (Epistula I ad Corinthios 3, 2)