Mosaico decorativo

Talált 13039 Eredmények: No

  • Ideo necessitate subditi estote non solum propter iram, sed etiam propter conscientiam. (Epistula ad Romanos 13, 5)

  • Reddite ergo omnibus debita: cui tributum, tributum: cui vectigal, vectigal: cui timorem, timorem: cui honorem, honorem. (Epistula ad Romanos 13, 7)

  • Nam: Non adulterabis: non occides: non furaberis: non falsum testimonium dices: non concupisces: et si quod est aliud mandatum, in hoc verbo instauratur: diliges proximum tuum sicut teipsum. (Epistula ad Romanos 13, 9)

  • Dilectio proximi malum non operatur. Plenitudo ergo legis est dilectio. (Epistula ad Romanos 13, 10)

  • Et hoc scientes tempus: quia hora est jam nos de somno surgere. Nunc enim propior est nostra salus, quam cum credidimus. (Epistula ad Romanos 13, 11)

  • Nox præcessit, dies autem appropinquavit. Abjiciamus ergo opera tenebrarum, et induamur arma lucis. (Epistula ad Romanos 13, 12)

  • Sicut in die honeste ambulemus: non in comessationibus, et ebrietatibus, non in cubilibus, et impudicitiis, non in contentione, et æmulatione: (Epistula ad Romanos 13, 13)

  • Infirmum autem in fide assumite, non in disceptationibus cogitationum. (Epistula ad Romanos 14, 1)

  • Is qui manducat, non manducantem non spernat: et qui non manducat, manducantem non judicet: Deus enim illum assumpsit. (Epistula ad Romanos 14, 3)

  • Tu quis es, qui judicas alienum servum? domino suo stat, aut cadit: stabit autem: potens est enim Deus statuere illum. (Epistula ad Romanos 14, 4)

  • Qui sapit diem, Domino sapit, et qui manducat, Domino manducat: gratias enim agit Deo. Et qui non manducat, Domino non manducat, et gratias agit Deo. (Epistula ad Romanos 14, 6)

  • Nemo enim nostrum sibi vivit, et nemo sibi moritur. (Epistula ad Romanos 14, 7)


"Comunguemos com santo temor e com grande amor." São Padre Pio de Pietrelcina