Talált 13039 Eredmények: No
Lex enim iram operatur. Ubi enim non est lex, nec prævaricatio. (Epistula ad Romanos 4, 15)
Ideo ex fide, ut secundum gratiam firma sit promissio omni semini, non ei qui ex lege est solum, sed et ei qui ex fide est Abrahæ, qui pater est omnium nostrum (Epistula ad Romanos 4, 16)
(sicut scriptum est: Quia patrem multarum gentium posui te) ante Deum, cui credidit, qui vivificat mortuos, et vocat ea quæ non sunt, tamquam ea quæ sunt: (Epistula ad Romanos 4, 17)
Et non infirmatus est fide, nec consideravit corpus suum emortuum, cum jam fere centum esset annorum, et emortuam vulvam Saræ. (Epistula ad Romanos 4, 19)
In repromissione etiam Dei non hæsitavit diffidentia, sed confortatus est fide, dans gloriam Deo: (Epistula ad Romanos 4, 20)
Non est autem scriptum tantum propter ipsum quia reputatum est illi ad justitiam: (Epistula ad Romanos 4, 23)
sed et propter nos, quibus reputabitur credentibus in eum, qui suscitavit Jesum Christum Dominum nostrum a mortuis, (Epistula ad Romanos 4, 24)
qui traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram. (Epistula ad Romanos 4, 25)
Justificati ergo ex fide, pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum Jesum Christum: (Epistula ad Romanos 5, 1)
Non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus: scientes quod tribulatio patientiam operatur: (Epistula ad Romanos 5, 3)
spes autem non confundit: quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis. (Epistula ad Romanos 5, 5)
vix enim pro justo quis moritur: nam pro bono forsitan quis audeat mori. (Epistula ad Romanos 5, 7)