Talált 13039 Eredmények: No
Ego enim ostendam illi quanta oporteat eum pro nomine meo pati. (Actus Apostolorum 9, 16)
Stupebant autem omnes qui audiebant, et dicebant: Nonne hic est qui expugnabat in Jerusalem eos qui invocabant nomen istud: et huc ad hoc venit, ut vinctos illos duceret ad principes sacerdotum? (Actus Apostolorum 9, 21)
Notæ autem factæ sunt Saulo insidiæ eorum. Custodiebant autem et portas die ac nocte, ut eum interficerent. (Actus Apostolorum 9, 24)
Accipientes autem eum discipuli nocte, per murum dimiserunt eum, submittentes in sporta. (Actus Apostolorum 9, 25)
Cum autem venisset in Jerusalem, tentabat se jungere discipulis, et omnes timebant eum, non credentes quod esset discipulus. (Actus Apostolorum 9, 26)
Barnabas autem apprehensum illum duxit ad Apostolos: et narravit illis quomodo in via vidisset Dominum, et quia locutus est ei, et quomodo in Damasco fiducialiter egerit in nomine Jesu. (Actus Apostolorum 9, 27)
Et erat cum illis intrans et exiens in Jerusalem, et fiducialiter agens in nomine Domini. (Actus Apostolorum 9, 28)
Quod cum cognovissent fratres, deduxerunt eum Cæsaream, et dimiserunt Tarsum. (Actus Apostolorum 9, 30)
Invenit autem ibi hominem quemdam, nomine Æneam, ab annis octo jacentem in grabato, qui erat paralyticus. (Actus Apostolorum 9, 33)
In Joppe autem fuit quædam discipula, nomine Tabitha, quæ interpretata dicitur Dorcas. Hæc erat plena operibus bonis et eleemosynis quas faciebat. (Actus Apostolorum 9, 36)
Cum autem prope esset Lydda ad Joppen, discipuli, audientes quia Petrus esset in ea, miserunt duos viros ad eum, rogantes: Ne pigriteris venire ad nos. (Actus Apostolorum 9, 38)
Notum autem factum est per universam Joppen: et crediderunt multi in Domino. (Actus Apostolorum 9, 42)