Mosaico decorativo

Talált 13039 Eredmények: No

  • dabitque eos sacerdoti: qui primum offerens pro peccato, retorquebit caput ejus ad pennulas, ita ut collo hæreat, et non penitus abrumpatur. (Liber Leviticus 5, 8)

  • Quod si non quiverit manus ejus duos offerre turtures, aut duos pullos columbarum, offeret pro peccato suo similæ partem ephi decimam: non mittet in eam oleum, nec thuris aliquid imponet, quia pro peccato est. (Liber Leviticus 5, 11)

  • Anima si prævaricans cæremonias, per errorem, in his quæ Domino sunt sanctificata, peccaverit, offeret pro delicto suo arietem immaculatum de gregibus, qui emi potest duobus siclis, juxta pondus sanctuarii: (Liber Leviticus 5, 15)

  • Anima si peccaverit per ignorantiam, feceritque unum ex his quæ Domini lege prohibentur, et peccati rea intellexerit iniquitatem suam, (Liber Leviticus 5, 17)

  • Anima quæ peccaverit, et contempto Domino, negaverit proximo suo depositum quod fidei ejus creditum fuerat, vel vi aliquid extorserit, aut calumniam fecerit, (Liber Leviticus 6, 2)

  • reddet omnia, quæ per fraudem voluit obtinere, integra, et quintam insuper partem domino cui damnum intulerat. (Liber Leviticus 6, 5)

  • qui rogabit pro eo coram Domino, et dimittetur illi pro singulis quæ faciendo peccavit. (Liber Leviticus 6, 7)

  • Præcipe Aaron et filiis ejus: Hæc est lex holocausti: cremabitur in altari tota nocte usque mane: ignis ex eodem altari erit. (Liber Leviticus 6, 9)

  • Hæc est lex sacrificii et libamentorum, quæ offerent filii Aaron coram Domino, et coram altari. (Liber Leviticus 6, 14)

  • Tollet sacerdos pugillum similæ, quæ conspersa est oleo, et totum thus, quod super similam positum est: adolebitque illud in altari in monimentum odoris suavissimi Domino: (Liber Leviticus 6, 15)

  • Ideo autem non fermentabitur, quia pars ejus in Domini offertur incensum. Sanctum sanctorum erit, sicut pro peccato atque delicto. (Liber Leviticus 6, 17)

  • Hæc est oblatio Aaron, et filiorum ejus, quam offerre debent Domino in die unctionis suæ. Decimam partem ephi offerent similæ in sacrificio sempiterno, medium ejus mane, et medium ejus vespere: (Liber Leviticus 6, 20)


"Seja perseverante nas orações e nas santas leituras." São Padre Pio de Pietrelcina