Talált 13039 Eredmények: No
Cumque descendisset Dominus per nubem, stetit Moyses cum eo, invocans nomen Domini. (Liber Exodus 34, 5)
qui custodis misericordiam in millia ; qui aufers iniquitatem, et scelera, atque peccata, nullusque apud te per se innocens est ; qui reddis iniquitatem patrum filiis, ac nepotibus in tertiam et quartam progeniem. (Liber Exodus 34, 7)
ait : Si inveni gratiam in conspectu tuo, Domine, obsecro ut gradiaris nobiscum (populus enim duræ cervicis est) et auferas iniquitates nostras atque peccata, nosque possideas. (Liber Exodus 34, 9)
noli adorare deum alienum. Dominus zelotes nomen ejus ; Deus est æmulator. (Liber Exodus 34, 14)
Deos conflatiles non facies tibi. (Liber Exodus 34, 17)
Solemnitatem azymorum custodies. Septem diebus vesceris azymis, sicut præcepi tibi, in tempore mensis novorum : mense enim verni temporis egressus es de Ægypto. (Liber Exodus 34, 18)
Cum enim tulero gentes a facie tua, et dilatavero terminos tuos, nullus insidiabitur terræ tuæ, ascendente te, et apparente in conspectu Domini Dei tui ter in anno. (Liber Exodus 34, 24)
Non immolabis super fermento sanguinem hostiæ meæ : neque residebit mane de victima solemnitatis Phase. (Liber Exodus 34, 25)
Primitias frugum terræ tuæ offeres in domo Domini Dei tui. Non coques hædum in lacte matris suæ. (Liber Exodus 34, 26)
Fuit ergo ibi cum Domino quadraginta dies et quadraginta noctes : panem non comedit, et aquam non bibit, et scripsit in tabulis verba fœderis decem. (Liber Exodus 34, 28)
Cumque descenderet Moyses de monte Sinai, tenebat duas tabulas testimonii, et ignorabat quod cornuta esset facies sua ex consortio sermonis Domini. (Liber Exodus 34, 29)
venerunt ad eum etiam omnes filii Israël : quibus præcepit cuncta quæ audierat a Domino in monte Sinai. (Liber Exodus 34, 32)