Mosaico decorativo

Talált 13039 Eredmények: No

  • si surrexerit, et ambulaverit foris super baculum suum, innocens erit qui percusserit, ita tamen ut operas ejus et impensas in medicos restituat. (Liber Exodus 21, 19)

  • Sin autem uno die vel duobus supervixerit, non subjacebit pœnæ, quia pecunia illius est. (Liber Exodus 21, 21)

  • Si rixati fuerint viri, et percusserit quis mulierem prægnantem, et abortivum quidem fecerit, sed ipsa vixerit : subjacebit damno quantum maritus mulieris expetierit, et arbitri judicaverint. (Liber Exodus 21, 22)

  • Si bos cornu percusserit virum aut mulierem, et mortui fuerint, lapidibus obruetur : et non comedentur carnes ejus, dominus quoque bovis innocens erit. (Liber Exodus 21, 28)

  • Si servum ancillamque invaserit, triginta siclos argenti domino dabit, bos vero lapidibus opprimetur. (Liber Exodus 21, 32)

  • Si quis aperuerit cisternam, et foderit, et non operuerit eam, cecideritque bos aut asinus in eam, (Liber Exodus 21, 33)

  • Sin autem sciebat quod bos cornupeta esset ab heri et nudiustertius, et non custodivit eum dominus suus : reddet bovem pro bove, et cadaver integrum accipiet. (Liber Exodus 21, 36)

  • Si quis furatus fuerit bovem aut ovem, et occiderit vel vendiderit : quinque boves pro uno bove restituet, et quatuor oves pro una ove. (Liber Exodus 22, 1)

  • Si effringens fur domum sive suffodiens fuerit inventus, et accepto vulnere mortuus fuerit, percussor non erit reus sanguinis. (Liber Exodus 22, 2)

  • Quod si orto sole hoc fecerit, homicidium perpetravit, et ipse morietur. Si non habuerit quod pro furto reddat, ipse venundabitur. (Liber Exodus 22, 3)

  • si latet fur, dominus domus applicabitur ad deos, et jurabit quod non extenderit manum in rem proximi sui, (Liber Exodus 22, 8)

  • ad perpetrandam fraudem, tam in bove quam in asino, et ove ac vestimento, et quidquid damnum inferre potest : ad deos utriusque causa perveniet, et si illi judicaverint, duplum restituet proximo suo. (Liber Exodus 22, 9)


"Mesmo a menor transgressão às leis de Deus será levada em conta." São Padre Pio de Pietrelcina