Talált 13039 Eredmények: No
Sufficit enim præteritum tempus ad voluntatem gentium consummandam his qui ambulaverunt in luxuriis, desideriis, vinolentiis, comessationibus, potationibus, et illicitis idolorum cultibus. (Epistula I Petri 4, 3)
In quo admirantur non concurrentibus vobis in eamdem luxuriæ confusionem, blasphemantes. (Epistula I Petri 4, 4)
Si quis loquitur, quasi sermones Dei: si quis ministrat, tamquam ex virtute, quam administrat Deus: ut in omnibus honorificetur Deus per Jesum Christum: cui est gloria et imperium in sæcula sæculorum. Amen. (Epistula I Petri 4, 11)
Carissimi, nolite peregrinari in fervore, qui ad tentationem vobis fit, quasi novi aliquid vobis contingat: (Epistula I Petri 4, 12)
Si exprobramini in nomine Christi, beati eritis: quoniam quod est honoris, gloriæ, et virtutis Dei, et qui est ejus Spiritus, super vos requiescit. (Epistula I Petri 4, 14)
Nemo autem vestrum patiatur ut homicida, aut fur, aut maledicus, aut alienorum appetitor. (Epistula I Petri 4, 15)
Si autem ut christianus, non erubescat: glorificet autem Deum in isto nomine: (Epistula I Petri 4, 16)
quoniam tempus est ut incipiat judicium a domo Dei. Si autem primum a nobis, quis finis eorum, qui non credunt Dei Evangelio? (Epistula I Petri 4, 17)
pascite qui in vobis est gregem Dei, providentes non coacte, sed spontanee secundum Deum: neque turpis lucri gratia, sed voluntarie: (Epistula I Petri 5, 2)
Deus autem omnis gratiæ, qui vocavit nos in æternam suam gloriam in Christo Jesu, modicum passos ipse perficiet, confirmabit, solidabitque. (Epistula I Petri 5, 10)
Simon Petrus, servus et apostolus Jesu Christi, iis qui coæqualem nobiscum sortiti sunt fidem in justitia Dei nostri, et Salvatoris Jesu Christi. (Epistula II Petri 1, 1)
Gratia vobis, et pax adimpleatur in cognitione Dei, et Christi Jesu Domini nostri: (Epistula II Petri 1, 2)