Talált 13039 Eredmények: No
Gaudete in Domino semper: iterum dico gaudete. (Epistula ad Philippenses 4, 4)
Modestia vestra nota sit omnibus hominibus: Dominus prope est. (Epistula ad Philippenses 4, 5)
Nihil solliciti sitis: sed in omni oratione, et obsecratione, cum gratiarum actione petitiones vestræ innotescant apud Deum. (Epistula ad Philippenses 4, 6)
Gavisus sum autem in Domino vehementer, quoniam tandem aliquando refloruistis pro me sentire, sicut et sentiebatis: occupati autem eratis. (Epistula ad Philippenses 4, 10)
Non quasi propter penuriam dico: ego enim didici, in quibus sum, sufficiens esse. (Epistula ad Philippenses 4, 11)
Non quia quæro datum, sed requiro fructum abundantem in ratione vestra. (Epistula ad Philippenses 4, 17)
Deo autem et Patri nostro gloria in sæcula sæculorum. Amen. (Epistula ad Philippenses 4, 20)
Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro. Amen. (Epistula ad Philippenses 4, 23)
Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. Gratias agimus Deo, et Patri Domini nostri Jesu Christi semper pro vobis orantes: (Epistula ad Colossenses 1, 3)
quod pervenit ad vos, sicut et in universo mundo est, et fructificat, et crescit sicut in vobis, ex ea die, qua audistis, et cognovistis gratiam Dei in veritate, (Epistula ad Colossenses 1, 6)
sicut didicistis ab Epaphra carissimo conservo nostro, qui est fidelis pro vobis minister Christi Jesu, (Epistula ad Colossenses 1, 7)
qui etiam manifestavit nobis dilectionem vestram in spiritu. (Epistula ad Colossenses 1, 8)