Mosaico decorativo

Talált 13039 Eredmények: No

  • quoniam non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes, et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiæ, in cælestibus. (Epistula ad Ephesios 6, 12)

  • et pro me, ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia, notum facere mysterium Evangelii: (Epistula ad Ephesios 6, 19)

  • Ut autem et vos sciatis quæ circa me sunt, quid agam, omnia vobis nota faciet Tychicus, carissimus frater, et fidelis minister in Domino: (Epistula ad Ephesios 6, 21)

  • quem misi ad vos in hoc ipsum, ut cognoscatis quæ circa nos sunt, et consoletur corda vestra. (Epistula ad Ephesios 6, 22)

  • Pax fratribus, et caritas cum fide a Deo Patre et Domino Jesu Christo. (Epistula ad Ephesios 6, 23)

  • Gratia cum omnibus qui diligunt Dominum nostrum Jesum Christum in incorruptione. Amen. (Epistula ad Ephesios 6, 24)

  • Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. (Epistula ad Philippenses 1, 2)

  • et plures e fratribus in Domino confidentes vinculis meis, abundantius auderent sine timore verbum Dei loqui. (Epistula ad Philippenses 1, 14)

  • Quidam autem ex contentione Christum annuntiant non sincere, existimantes pressuram se suscitare vinculis meis. (Epistula ad Philippenses 1, 17)

  • Quod si vivere in carne, hic mihi fructus operis est, et quid eligam ignoro. (Epistula ad Philippenses 1, 22)

  • Tantum digne Evangelio Christi conversamini: ut sive cum venero, et videro vos, sive absens audiam de vobis, quia statis in uno spiritu unanimes, collaborantes fidei Evangelii: (Epistula ad Philippenses 1, 27)

  • quia vobis donatum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, sed ut etiam pro illo patiamini: (Epistula ad Philippenses 1, 29)


"Invoquemos sempre o auxílio de Nossa Senhora." São Padre Pio de Pietrelcina