Talált 13039 Eredmények: No
non cesso gratias agens pro vobis, memoriam vestri faciens in orationibus meis: (Epistula ad Ephesios 1, 16)
ut Deus, Domini nostri Jesu Christi Pater gloriæ, det vobis spiritum sapientiæ et revelationis in agnitione ejus, (Epistula ad Ephesios 1, 17)
et quæ sit supereminens magnitudo virtutis ejus in nos, qui credimus secundum operationem potentiæ virtutis ejus, (Epistula ad Ephesios 1, 19)
supra omnem principatum, et potestatem, et virtutem, et dominationem, et omne nomen, quod nominatur non solum in hoc sæculo, sed etiam in futuro. (Epistula ad Ephesios 1, 21)
in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostræ, facientes voluntatem carnis et cogitationum, et eramus natura filii iræ, sicut et ceteri: (Epistula ad Ephesios 2, 3)
Deus autem, qui dives est in misericordia, propter nimiam caritatem suam, qua dilexit nos, (Epistula ad Ephesios 2, 4)
et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos in Christo (cujus gratia estis salvati), (Epistula ad Ephesios 2, 5)
ut ostenderet in sæculis supervenientibus abundantes divitias gratiæ suæ, in bonitate super nos in Christo Jesu. (Epistula ad Ephesios 2, 7)
Gratia enim estis salvati per fidem, et hoc non ex vobis: Dei enim donum est: (Epistula ad Ephesios 2, 8)
non ex operibus, ut ne quis glorietur. (Epistula ad Ephesios 2, 9)
quia eratis illo in tempore sine Christo, alienati a conversatione Israël, et hospites testamentorum, promissionis spem non habentes, et sine Deo in hoc mundo. (Epistula ad Ephesios 2, 12)
Ipse enim est pax nostra, qui fecit utraque unum, et medium parietem maceriæ solvens, inimicitias in carne sua, (Epistula ad Ephesios 2, 14)