Talált 34 Eredmények: Nihilum
Et si quis tangere voluerit eas, armabitur ferro et ligno lanceato, igneque succensæ comburentur usque ad nihilum. (Liber II Samuelis 23, 7)
Universi autem adorantes Dominum, dixerunt ad eam: Benedixit te Dominus in virtute sua, quia per te ad nihilum redegit inimicos nostros. (Liber Iudith 13, 22)
Nunc autem oppressit me dolor meus, et in nihilum redacti sunt omnes artus mei. (Liber Iob 16, 8)
Caligavit ab indignatione oculus meus, et membra mea quasi in nihilum redacta sunt. (Liber Iob 17, 7)
Qui extendit aquilonem super vacuum, et appendit terram super nihilum. (Liber Iob 26, 7)
Redactus sum in nihilum: abstulisti quasi ventus desiderium meum, et velut nubes pertransiit salus mea. (Liber Iob 30, 15)
Ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus ; timentes autem Dominum glorificat. Qui jurat proximo suo, et non decipit ; (Liber Psalmorum 14, 4)
Ecce mensurabiles posuisti dies meos, et substantia mea tamquam nihilum ante te. Verumtamen universa vanitas, omnis homo vivens. (Liber Psalmorum 38, 6)
Ad nihilum devenient tamquam aqua decurrens ; intendit arcum suum donec infirmentur. (Liber Psalmorum 57, 8)
Et tu, Domine, deridebis eos ; ad nihilum deduces omnes gentes. (Liber Psalmorum 58, 9)
In Deo faciemus virtutem ; et ipse ad nihilum deducet tribulantes nos. (Liber Psalmorum 59, 14)
Velut somnium surgentium, Domine, in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges. (Liber Psalmorum 72, 20)